| 1 | Quid itaque haec figura sit, et quid significet, ut exponatur necesse est. Una quidem ista est figurarum, quae appellantur notae sententiarum, specialique vocabulo haec a Graecis vocantur chrisimon, ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum inventa. Sed maiore dignitate a Christianis ad exprimendum nomen Christi assumitur, quasi duae litterae primae nomine eius uno monogrammate simul sint comprehensae, id est, X et P. Cur autem modo a nobis in hoc opus sit assumpta, haec ratio est: notatur enim in ipsa ille numerus dierum, quo praedicasse mundo Christus creditur, et ille qui ante adventum eius secundum, ab Antichristi temporibus usque in finem mundi futurus, secundum Danielis prophetiam ab orthodoxis Ecclesiae magistris expositus est, ut in P littera prior numerus, id est, MCCLX, quod sunt III anni et semis, inveniatur, quo temporis spatio Christus mundo praedicasse cognoscitur. Menses enim trium semis annorum, id est, tricies quadrageni et bini, MCCLX dies efficiunt, sub quo numero civitas sancta calcari a gentibus in Apocalypsi describitur, et mulier a facie draconis fugere in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascatur eodem numero dierum, qui numerus mystice omnia Christianitatis tempora complectitur, ut Patrum habet firma traditio. Quia Christus cuius hoc corpus est tantum in carne temporis praedicaverit, quo sive sub spe aeternorum peregrinatione praesentis eremi gaudet, seu persecutionis molestiam ab infidelibus vel a falsis fratribus patitur. X itaque littera illum numerum continet, quem Danielis prophetia praedixit in Antichristi tempore futurum, id est, MCCCXXXV dies. Ita enim ibi scriptum est: Et beatus qui exspectat et pervenit usque ad dies MCCCXXXV. Quod beatus Hieronymus ita exponit: Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra MCCXC dies, id est, tres semis annos, dies XLV praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi XLV dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum probatio est patientiae. Sed quia manifestior ratio est supra dicta, si ipsas litteras, quae in hac figura conscriptae sunt et positione sua monogramma conficiunt, simul cum earum numero secundum ordinem conscribamus, spatium calamo ad hoc concedatur. Litterae autem in P positae hoc sonant, Ο, CΟΤΗΡ. ΙΗCΥC. ΑΛΗΘΙΑ tria videlicet nomina Christi, quae latine interpretantur, Salutaris, Salvator, Veritas. Sed duo nomina Graeca posteriora integra serie litterarum conscripta sunt, id est: ΙΗCΥC et ΑΛΗΘΙΑ. Tertium autem, id est, CΟΤΗΡ, secundum morem Graecae conscriptionis tribus (excepto Ο articulo) litteris notatur, C scilicet, Η et Ρ· et ita fiunt omnes litterae, quae in Ρ conscriptae sunt, numero XV, quarum prima est Ο, numerum notans LXX; secunda C, CC significans; tertia Η, cum VIII numero; quarta Ρ, centum exprimens; quinta Ι decem; sexta Η, octo; septima C, CC; octava Υ, CCCC; nona C, CC; decima Α, unum; undecima Λ, XXX; duodecima Η, VIII; tertiadecima Θ, IX; quartadecima Ι, X; quintadecima Α, unum demonstrans. Quae copulatae omnes, faciunt numerum MCCLX, et adhuc remanent ad supradictam plenitudinem numeri V, quae in ipso adhuc caractere Ρ inveniri possunt, ita, si dividatur ipsum Ρ, id est, ut suprema pars, quae in se imaginem Δ litterae habet, quaternarium numerum signet, et infima, quae Ι Latinam format, unum numerum potestate Latinorum ostendat, et ille millenarius et ducentenarius et sexagenarius numerus in Ρ invenitur. Χ autem, quae altera pars est monogrammatis, tria nomina similiter continet Domini, in octo litteris conscripta, id est, ΘΕΟC. ΧΡΗCΤΥC. ΙΗCΥC. Litterae autem hae sunt Θ, IX exprimens, C. CC. Χ. D C. Ρ. C. C. CC. Ι. X. Η. VIII. C. CC. denotans, qui simul fiunt MCCCXXVII, et adhuc remanent VIII, qui augentur, si Η littera quae in medio litterarum octo sita est vicem clavi obtinens, cum numero octonario de Ρ addatur. Sunt quoque tres versus in monogrammate, in maioribus litteris cum minoribus intus conscripti, quorum primus ab O incipiens per omnes maiores litteras in circuitu vadit, quae Δ figuram supra in Ρ ostendunt, et duo nomina graeca tenent, hoc est, Ο. CΟΤΗΡ. ΙΗCΥC. in novem litteris comprehensa: |