monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9 > 2 > 9 > 22D > 7 > 8 > 8 > 1 > 2 > 7 > 23 > 7 > 21D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXI De septuagenario numero et binario cum eius significationibus. <<<     >>> FIGURA XXII De monogrammate, in quo Christi nomen comprehensum est.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Hanc igitur figuram plenam esse mysterio oportet intelligi, in qua per quatuor heptagonos LXXII numerus demonstratur, secundum cuius pluralitatem gentium linguas divisas esse vera opinio est, et libros canonicos Veteris ac Novi Testamenti intra eius summam comprehensos esse non dubium est. Designavit autem et ipse Dominus, exceptis XII apostolis, alios LXXII discipulos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem locum et civitatem, quo erat ipse venturus, ut numerus designatorum discipulorum concordaret multitudini gentium, et divisioni linguarum, quatenus omnes gentes fidei lumen perciperent, et gratiae Christi mererentur esse participes. Sicut ergo XXIV horis totus orbis peragitur atque illustratur, ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in LXXII discipulis intimatur. Vices enim quater terni septuagies dipondius. Sed haec distributio apte figurae sanctae crucis mancipatur, quia per ipsam sacramentorum Christi dispensationem totus orbis glorificatur, ipsa in quatuor heptagonis hanc mysterii rationem notat: quia ipsa in IV sancti Evangelii libris divina charismata per IV plagas orbis dispensat, ipsa in utroque tramite, id est, in eo qui sursum et in eo qui transversum vadit, per duos heptagonos sexies senarium ostendit, quia omnem perfectionem per se nobis provenire sive in longanimitate spei, sive in amplitudine charitatis, seu in perseverantia bonae actionis, seu in celsitudine contemplationis, satis nobis annuit. Ipsa in toto octies novenarium in se multiplicatum continet, quia ex omnibus gentibus in octenario numero, hoc est, corporum resurrectione ad augmentum novem ordinum angelorum, electos Dei pervenire edocet. O vere bona et vere sancta crux Christi, quis te rite totam enarrare potest? aut quis condigne laudare? quae coelestium arcanorum pia es revelatrix, quae mysteriorum Dei sacra es conservatrix, quaeque sacramentorum Christi idonea es dispensatrix. In te angeli gaudia sua accumulata conspiciunt, in te homines iura salutis suae cognoscunt, in te inferi iustam retributionem fraudis suae percipiunt. Omnibus aequa es, omnibus bona, omnibus iusta, praeterita renovas, praesentia illustras, futura praemonstras, perdita requiris, quaesita invenis, inventa custodis, lapsa restituis, restituta gradu munis, munita in viam pacis dirigis. Tu quidem aeterni regis es victoria, et coelestis militiae laetitia, terrigenarumque potentia, tu peccatorum es remissio, pietatis exhibitio, et meritorum augmentatio, infirmorum remedium, laborantium auxilium, et lassorum refrigerium, sanorum incolumitas, quietorum serenitas, et fortunatorum felicitas. Tu crux aegrotos medicans, tu gaudium moestos consolans, tu sanitas dolentes laetificans, tu status credentium recte, tu firmitas operantium bene, tu beatitudo perseverantium rite. Sancta, pia, bona, iusta, benigna, rationabilis, laudabilis, venerabilis, amabilis, fortis, suavis, mitis, sapiens, patiens, potens. Quidquid ergo digne corde de redemptione nostra potest cogitari, vel quidquid lingua rite loqui, omnia ad laudem tuam decentissime possunt aptari: quia quidquid in te laudatur, crucifixo in te Christo regi deputatur, et quidquid Christo honoris datur, ad reverentiam summi Patris refertur, cuius ipse unigenitus Filius est, de quo ipsa Veritas in Evangelio testatur: Qui me recipit, inquit, recipit eum qui me misit. Et item: Qui me spernit, spernit eum qui me misit, et qui non honorificat Filium, non honorificat et Patrem. Omnis quippe qui negat Filium, nec Patrem habet: qui autem confitetur Filium, et Patrem habet: quorum simul cum sancto Spiritu una est maiestas, una potestas, honor et claritas in sempiterna saecula. Est namque versus in erecta crucis parte, id est, in duobus heptagonis a summo deorsum descendens, et per transversum heptagonorum legendus hic:
2 In cruce lex Domini decoratur luce corusca. Alter in transversa eius parte in duobus heptagonis comprehensus, et similiter per transversum eorum legendus iste:
3 Gentes et linguae sociantur laude sacrata.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXI De septuagenario numero et binario cum eius significationibus. <<<     >>> FIGURA XXII De monogrammate, in quo Christi nomen comprehensum est.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9 > 2 > 9 > 22D > 7 > 8 > 8 > 1 > 2 > 7 > 23 > 7 > 21D