monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXI De septuagenario numero et binario cum eius significationibus.

1 Lex quoque vera Dei vincenda est sorte beata
2 Ecce crucis Christi, qua solvitur orbis ab ira,
3 Ducitur ad vitam, portum capit atque quietis
4 Arvigenae primi lapsum post naufragus ipse.
5 Nam quia per vetitum mors vicit noxia lignum,
6 Et genus humanum fera late absumpserat omne,
7 Faucibus a mortis per lignum tolleret ut hoc
8 Iure crucis placuit reparanti ponere palum
9 Dirae, quodque atrox madido glutiverat alvo,
10 Evomeret sicco, lueretque hinc debita poenas:
11 Invasit, rapuit dominatum quod male trux fur,
12 Id voluit signare modis in dogmate scriptis
13 Testamentorum Deus auctor, opus crucis ipse
14 Praedixit, docuit sese et complesse fatetur
15 Magnipotens: crux hinc ideo se tota coruscam
16 Excipere in lucem monstrat, dat calle dicato
17 Rite faros iustis se cuncta per aera testans:
18 Gentes ac populos ad celsa et provocat astra,
19 Exemptos notat, et noctis ornatu alacres scit
20 Non parvum facere, hinc et regni ducit ad alta.
21 Hoste fit expulso victrix, nec fallit in arte,
22 Sed solum generis dominans miracula sistit.
23 Omnia regna sibi propter sua dona ministrat
24 Devota, et placida, mansueta, quieta, redempta:
25 Quot habet en linguas orbis, et iura loquelae,
26 Hoc numero signat aditum venientibus, atque
27 Tramitis hoc pandit Salvator discipulorum.
28 Nam octies ut novies variet os dicitur orbis,
29 Hincque novem pie relliquias in luce beatum
30 Spirituum datur octava, ut supplere creator
31 Velit rite die hoc, et claudere saecula fine.
32 Omnia namque orbis scelera consumpsit in ipso
33 Flammivomo crucis ardore, patiendo creator,
34 Sed tamen ex carnis parte ast divina reluxit
35 Natura inscripto, sobrium produxit et ortum:
36 Legem nempe suam crucis ordine fecit amatam,
37 Iure levem, suavem, et scandendi munere ditem.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.
monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21