| 1 | Denique sanctae crucis formam Graeca littera lauda [lambda] in hac pagina per quatuor loca posita exprimit: quae et tricenarium numerum apud Graecos significat. Haec ergo quia quater hic ponitur, CXX numerum efficit, cuius sacramentum magnum est. Nam leguntur ante diluvium CXX anni ad poenitentiam hominibus decreti; et Salomonici templi altitudo CXX cubitorum erat; et super CXX viros in die Pentecostes Spiritus sanctus venit. In quatuor enim notis idipsum efficientibus, quatuor Evangelia significantur, in quibus singulis tricenarius numerus invenitur; quia fides sanctae Trinitatis et perfectio mandatorum in singulis sancti Evangelii libris plenissime praedicatur. Proinde illud quod arca Noe cum ex Dei praecepto construebatur, et ad salvationem electorum ad similitudinem sanctae crucis impiis diluvio perituris praeparabatur, in CXX annorum calculo poenitentiae tempus hominibus ante decretum est, quid aliud significat, quam quod ita tantum a fluctibus huius saeculi possumus permanere illaesi, si evangelicae doctrinae in fide sanctae Trinitatis digne operantes devotis mentibus obediamus. Hoc autem quod omnis templi altitudo CXX cubitorum fuit, ad idem sacramentum respicit: quod et primitiva in Hierosolymis Ecclesia post passionem, resurrectionem et ascensionem Domini in coelos, in hoc numero virorum gratiam sancti Spiritus accepit. Itaque procedente naturalis numeri progressione ab uno usque ad XV, et collectis in unum omnium locorum summitatibus, CXX fiunt XV; namque quae ex VII et VIII constant, solent nonnunquam ad significationem referri vitae futurae, quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium, perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum immortalium. Quapropter apte numero centenario et vicenario, magna electorum beatitudo in futura vita designatur, apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur: quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Ad quod mysterium aeque pertinet, ut diximus, quod resurgens a mortuis atque ad coelos ascendens, huic numero virorum Spiritum sanctum in linguis igneis misit; eosque qui diversitate linguarum ab invicem discrepaverant, repente omnium cogitatione loquelarum communem in laude sua fecit habere sermonem. Nam et Ecclesia suo tempore resurgens a morte, atque ad coelos ascendens in carne incorruptibili, plene ac perfecte dono Spiritus sancti illustrabitur, quando, iuxta promissum Apostoli, erit Deus omnia in omnibus. Tunc plena erit adunatio linguarum in omnibus, ad praedicanda magnalia Dei, quia consona mente ac voce omnes divinae gloriam maiestatis, quam praesentem vident, collaudant; tuncque vox illa psalmi perfecte complebitur, qua Spiritus sanctus per prophetam omnes gentes ad laudem Domini provocando exhortatur, ita dicens: Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eum omnes populi, quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum; quando quotquot de omnibus gentibus ad vitam praedestinati sunt aeternam, omnibus scandalis de Ecclesia Christi per angelorum officia eiectis, uniti capiti suo unam laudem omnia membra concorditer et perpetuo cantabunt. Notandum quoque est, quod non solum lauda littera hic per quatuor loca posita, CXX numerum in suo solo charactere ostendit, XXX per singulos, sed etiam versus ipsi, qui in illa conscripti sunt, unusquique triginta litteras continet. Est quippe versus hic in suprema laudarum: |