monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XIX De quinquagenario numero et sacramento in eo manifestato. <<<     >>> FIGURA XX De numero centenario et vicenario, et mystica eius significatione.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Haec igitur pagina quinquagenarium numerum continet, in quinque X litteris expressum: quae et denarii notat summam, et crucis exprimit figuram, in cuius honorem totum opus conditur. Hic iubilaei tenet observantiam, et verae remissionis, quae per crucem toto orbi conceditur, index est: hic post typici Paschae celebrationem et occisi agni solemnia, transitusque Domini in Aegypto, celeberrimam festivitatem legis datae in monte Sinai testis est; et post verum Pascha agnique Christi immolationem, Paracleti super apostolos missi demonstrator est; hic sabbatum sabbatorum post completionem septem hebdomadarum monade addita designat, et aeternae requiei, quae vere una est, gaudia demonstrat, ubi terra corporum nostrorum vere suum celebrabit sabbatum: quia nulla praesentis vitae damna sentiet ultra laborum, sed in laudibus aeternae Trinitatis suum exercebit officium: quia suae incorruptionis gaudebit se nullum habere terminum. Quapropter merito quaeritur quomodo quinquagenarius numerus ex numero quadragenario surgat. Quadragenarius itaque est numerus ex his, qui vocantur impariter pares, qui dividitur in aequas partes, cuiusque pars in alias aequas dividi potest, nec non et partes partium dividuntur, sed non usque ad unitatem progreditur. Aequalis illa divisio est. Ergo eius medietas XX, quarta pars X, quinta pars VIII, octava pars V, decima pars IV, vicesima II, quadragesima I. Unum enim et II, et IV, et V, et VIII, et X, et XX, quinquaginta faciunt. Sed hoc incrementum minoris numeri in maiorem quid aliud significat, quam profectum nostrum? Praediximus ergo, quod quadragenarius numerus hanc temporalem vitam et praesentem designet; quinquagenarius vero quietem futurae patriae et aeterna gaudia demonstret. Quid aliud nobis per hos duos numeros insinuatur, nisi ut hanc vitam sancta conversione ducentes, orationibus et vigiliis atque ieiuniis instantes, misericordiae quoque operibus et eleemosynis insudantes, plena fide, spe integra, perfecta charitate ad illam quae in coelis exspectat nos patriam properemus: ubi quies aeterna absque ullo labore possidetur; ubi verum gaudium sine ulla tristitia continetur; ubi quidquid boni hic ex parte aliqua percepimus, totum atque integrum sine fine perficietur. Porro autem denarius numerus creatoris atque creaturae significat scientiam. Nam Trinitas creatoris est. Septenarius autem numerus creaturam indicat propter vitam et corpus. Nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus, in corpore autem manifestissima quatuor apparent, quibus constat, elementa. Bene ergo numerus ista significans in crucis exprimitur nota, quia in illa per mediatorem Dei et hominum reconciliati et coadunati sumus creatori nostro, et in filios adoptionis aeterno Patri translati. Recteque iubilaei numerus exprimitur in crucis figura, quia tota ratio illius spiritualiter cruci aptatur. Nam servitus indebita Israelitarum in illo relaxatur, et per crucem generis humani captivitas et servitus, qua peccato nequiter atque idolis serviebat, destruitur, et verae libertati, qua Deo soli servitur, homo, qui ad imaginem Dei creatus est, redditur. In iubileo quoque ad antiquum possessorem vendita possessio revertitur, et in passione Domini homini prior possessio, id est, paradisus redditur, quam per pomum vetitum ipse male commutaverat, escam accipiens et vitam perdens. Ibi quippe praeceptum est filiis Israel, ut se abstinerent a rurali opere, et hic concessum sanctis Dei, ut vacent a terrena cupiditate. Clangebantque buccina filii Israel in ipso iubilaeo, septimo mense, decima die mensis, propitiationis tempore in universa terra sua, et sanctificaverunt quinquagesimum annum, et vocaverunt remissionem cunctis habitatoribus terrae suae. Insonueruntque tuba praedicationis apostoli et caeteri praedicatores Evangelii, Spiritus sancti gratia repleti, legem spiritualiter interpretantes, et docentes in toto orbe poenitentiam et remissionem peccatorum accipere per nomen Christi omnes, qui credunt in eum. Ostendit quoque ipse Salvator hoc verae remissionis tempus, quando Nazareth veniens in synagoga legebat capitulum de Isaia propheta ad se pertinens ita dicens: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Annum autem acceptum et diem retributionis, omne praedicationis eius, quo in carne versatus est, tempus intellige, quando caecis lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ad cognoscendum veritatem verbo et miraculis aperuit visum, et in cruce moriens dimisit captivos confractosque in remissionem, quia destructis vinculis mortis, resurgens in gloria, ascendens captivam duxit captivitatem, dedit bona hominibus. Quod autem haec testimonia ad ipsum pertineant, testatur evangelista Lucas, cum subiungit Salvatorem hoc idem auditoribus suis affirmasse ita dicens: Caepit autem dicere ad illos, quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore eius.
2 Continetur autem in quinque X notis unus versus quinquaginta litterarum hic:
3 Quinque iuvat apice ast sacra dicere, de cruce et haec nam est, per singulas notas denis litteris supputatis, sed hoc in pronuntiatione. Caeterum autem in scripto IX, grammata unicuique notae deputantur. Nam media littera singularum notarum communis est utrique tramiti, et ei qui dextrorsum, et ei qui sinistrorsum
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XIX De quinquagenario numero et sacramento in eo manifestato. <<<     >>> FIGURA XX De numero centenario et vicenario, et mystica eius significatione.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D