Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XIX De quinquagenario numero et sacramento in eo manifestato.
| 1 | Crux mihi carmen erit, aures adhibete fideles, |
| 2 | Laus crucis ore manat, devotas ducite mentes |
| 3 | Vos quibus est Christus, quibus est sapientia curae |
| 4 | Lux aeterna Dei, quibus incorruptio amor fit |
| 5 | Hic sonat artificis virtus, operisque beati |
| 6 | Hic decor exultat, hic gloria fingitur artis, |
| 7 | Vester honor vivit, quia vivida fulget origo, |
| 8 | Vestra manet palma iure immortalis in aethra, |
| 9 | Clara quia est vobis victoria Christus ubique. |
| 10 | Ipse salus vestra, et vindictam fecit in atro |
| 11 | Pro vobis moriens, iusteque oppressit iniquum |
| 12 | Morte interficiens mortem, dum tartara vicit. |
| 13 | Huc huc aegroti volucri concurrite cursu, en |
| 14 | Vester erit medicus quem crux medicabilis alto |
| 15 | Stipite gestavit, extendit brachia curae, et |
| 16 | Poscite curari, et geminas expandite palmas. |
| 17 | Ipsius ergo valet tactu cito in ora hac eadem |
| 18 | Reddere dextra pia trepido, hic alma quietis |
| 19 | Summa cui est virtus, sapiens adhibere salutem |
| 20 | Ars, qui descendit resipiscat physica ut arte. |
| 21 | Damna timoris eant, redivivant signa beata. |
| 22 | Quinqua salutarem numerum hic ginta beata |
| 23 | Dat crucis haec species, divino munere plena: |
| 24 | Qui signat veniam, qui sabbata laeta quietis, |
| 25 | Qui legis priscae post azyma festa tributae |
| 26 | Est index, et post sancta solemnia Paschae |
| 27 | Ipse Paracleti missi undique numine plenus. |
| 28 | Pacis amore probus, pacis signacula profert |
| 29 | Perfectus decore, specie perfectus honoris. |
| 30 | Quinque cruces praebet ramis, denasque monades |
| 31 | X numerat, semperque cruci apta et amica figura. |
| 32 | Quinque libri legis exstant mandataque dena. |
| 33 | Omnia nempe cruci concordant tramite dictu, |
| 34 | Lex, numerus, tempus, mysteria facta, character. |
| 35 | Omnes ergo crucem pariter laudemus ovantes: |
| 36 | Solvamus vota hinc crucifixo et debita regi, |
| 37 | Sanguine qui proprio laxavit crimina mundo. |