| 1 | Quadragenarius itaque numerus secundum hunc modum speciem crucis format, et mysterii sacramentum congrua dispositione declarat: qui in quatuor summas divisus, denarium per singulas ordine manifesto demonstrat. Hoc enim ad mysterium pertinet, quia sicut in quatuor partibus denarii plenitudo invenitur, ita etiam in singulis sancti Evangelii libris decalogi perfectio omnibus fidelibus insinuatur. Quae tamen iunctae decades unam speciem crucis faciunt, quia unitatem fidei et dilectionis societatem, decalogus legis et Evangelii maiestas concorditer astruunt. Porro ipse denarius, ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummatur, idemque ut in quadragenarium surgat per quatuor multiplicatur, hoc nimirum significat, quod legis consummatio non sine Evangelio fiat, nec evangelica doctrina attestatione legis careat. Finis enim et perfectio legis Christus ad iustitiam omni credenti. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua: legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso, in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore, Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam declarat illud quod quadraginta dierum ieiunio humiliatione animae consecravit; et lex et prophetae per Moysen et Eliam, qui quadragenis diebus ieiunaverunt, et Evangelium per ipsius Domini ieiunium, quibus quadraginta diebus etiam tentabatur a diabolo, quid aliud quam omne huius saeculi tempus tentationem nostram in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est, praefigurat? Ab hora quoque mortis eius usque ad diluculum resurrectionis constant horae quadraginta, si ipsa nona connumeretur; post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse voluit. Hinc eorum vitae adhuc humana conversatione commistus, et cum illis alimenta mortalium iam non moriturus accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia quod promiserat impleturum, quando ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Cur autem iste numerus hanc temporalem vitam terrenamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quamvis sit alia fortasse secretior, quod tempora annorum quadripartitis vicibus currunt; et mundus ipse quatuor partibus terminatur, quas aliquando ventorum nomine Scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. Ad hunc igitur mundum, ad istam terrenam mortalemque vitam hominum, ad nos regendos in tentatione laborantes, venientem regem Christum Matthaeus suscipiens exorsus est ab Abraham, et enumeravit quadraginta homines. Ab ipsa enim gente Hebraeorum, quae caeteris gentibus ut distingueretur, Deus de terra sua, et de cognatione sua separavit Abraham. Christus venit in carne, et ab ipsa cuncto mundo salutarem pertulit crucem. In hoc annorum termino Isaac sociata est Rebecca et per ipsius numeri mysterium. Christo accopulata est Ecclesia. Hoc numero dierum missi duodecim viri exploraverunt terram repromissionis, et eodem annorum numero castigati sunt increduli et detractores in sterilitate solitudinis, quia saepe per praesentis vitae laborem, quo probantur electi, cruciantur reprobi. Item secundum huius numeri medietatem, id est, a viginti annis eligebantur filii Israel in militiam Domini (ut Pentateuchi narrat historia) ut ostenderetur quia mox ut oriri coeperunt sanctis bella vitiorum, non parvus statim adest labor certaminum: Qui autem sunt Christi, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Metitur ergo hic numerus secundum positionem sanctae crucis in templo Salomonico sancta sanctorum, id est, viginti cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, ut ostendatur ipse esse sanctus sanctorum, qui in crucis quadrifidae confixus est stipite, ut re propitiaret delicta populi, et sanctificaret totius orbis gentes, habitans inter eos et salvans omnes credentes in se. Merito ergo crux ipsa sancta sanctorum dici potest, quae ab omnibus sanctis in terra veneratur et colitur, nec non et ab ipsis sanctis spiritibus angelicis, qui de redemptione nostra gratulantur, omni honore (ut credimus) digna deputatur, qui recordantur Christum propter obedientiam crucis exaltatum, et traditum illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Hiesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Est autem quadragenarius ipse in quatuor triangulis hic comprehensus, secundum geometricae figurae potestatem, continens versum quadraginta litterarum in hunc modum: |