monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XVII De octo beatitudinibus evangelicis. <<<     >>> FIGURA XVIII De mysterio quadragenarii numeri.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Octo ergo beatitudinum series hic in specie sanctae crucis notantur, ut cuncto fidelium populo innotescat: ubi salutis suae habuerit initium, et ubi perfectionis suae inventurus sit supplementum, quando per passionem Christi acceperit remissionem peccatorum, et per resurrectionem eius vitam et immortalitatem speret aeternam; quando beatitudinis quoque coelestis a nullo alio requirat integritatem, quam ab illo a quo consecutus est denuo redemptionem. Merito ergo sanctae cruci haec cuncta sacramenta conveniunt, quia per illam liberati pactum fidei et societatem unitatis populi ineunt. Ibi insinuatur a morte redemptio, ibi demonstratur sancta morum conversatio, ibi intimatur omnium virtutum perfectio, ibi promittitur ad aeternam vitam resurrectio, ibi aeternae vitae speratur adeptio et verae felicitatis acquisitio. Nam quoniam post enumerationem ad tractatum spiritualium charismatum de octo beatitudinibus sermo nobis haberi placuit, videamus quomodo hae duae res sibi conveniant, et si habitudo sanctae crucis hanc convenientiam in se demonstrare valeat. Facit enim beatus pater Augustinus in libro quem de sermone Domini in monte placuit nominare, huius convenientiae talem commemorationem, ita dicens: Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de quo Isaias loquitur, his gradibus sententiisque congruere, sed interest ordinis. Nam ibi numerationem ab excellentioribus coepit: hic vero ab inferioribus. Ibi namque incipit a sapientia Dei, et desinit ad timorem Dei, sed initium sapientiae timor Domini est. Quapropter si gradatim tanquam ascendentes numeremus, primus ibi est timor Dei, secunda pietas, tertia est scientia, quarta fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus, septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, de quibus hic dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, id est, non inflati, non superbi. De quibus Apostolus dicit: Noli altum sapere, sed time, id est, noli extolli. Pietas congruit mitibus: qui enim pie quaerit, honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est mitem esse. Unde hic dicitur: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Scientia congruit lugentibus: qui iam cognoverunt in Scripturis, quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona et utilia ignorantes appetiverunt. De quibus hic dicitur: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Fortitudo congruit esurientibus et sitientibus. Laborant enim desiderantes gaudium de veris bonis, et amorem a terrenis et corporalibus avertere cupientes. De quibus hic dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Consilium congruit misericordibus. Hoc enim unum remedium est de tantis malis evadendi, ut dimittamus, sicut et nobis dimitti volumus, et adiuvemus in quo possimus alios, sicut et nos in quo non possumus cupimus adiuvari. De quibus hic dicitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Intellectus cordis congruit mundis corde, tanquam purgato oculo quo cerni possit quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. De quibus hic dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sapientia congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia, nullusque motus rebellis est; sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum ipse obtemperat Deo. De quibus hic dicitur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et paulo post subiunxit: Et ista quidem in hac vita possunt compleri: sicut completa esse in apostolis credimus. Nam illa omnimoda in angelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significat fortasse et circumcisionem octavo die in veteri testamento, et Domini resurrectionem post sabbatum, qui est utique octavus dies, idemque primus. Bene ergo omnis virtutum series in gradus distribuitur, quia omnis vita fidelium per incrementum atque ad augmenta ad altiora sublevatur, donec ad summam perfectionis, id est, charitatem perveniat, illam videlicet quae perfecta foras mittit timorem, per quam meretur iam habitatorem in se habere Deum: quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo: quando iam sedata tentationum tempestate, tota in Dei contemplatione erit. Hinc dicit Psal.: Ambulabunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion; et alibi: Factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Et hoc rite per spiritualia charismata innotescitur: quia per Spiritus sancti gratiam omne datum optimum, et omne donum perfectum nobis conceditur. Recte quidem hi gradus in sanctae crucis forma disponuntur, quia per ipsam ad coeleste regnum vere conscenditur. Sed quia duae partes sanctae crucis sunt, una quae erecta stat, altera quae per transversum vadit, ita gradus ipsi octo beatitudinum a nobis in illa dispositi sunt, ut ab imo usque ad medium in erecta eius parte ascendatur, et tunc per transversam illius partem, ascensionis ordo ducatur. Deinde in erecta eius parte, in ea quae transverso eminet, ascensus ille finiatur: quod cuilibet facile patebit, si versus, quos in ea conscripsimus, rite intellexerit.
2 Potest quippe et in ipsa divisione partium conveniens earum dispositio cognosci. Nam in erecto stipite in imo, pauperes spiritu collocantur; et in supremo qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quibus utrisque regnum coelorum promittitur, quia per veram humilitatem solummodo rite ad martyrii palmam et ad regnum coeleste pervenitur; atque pro iustitia, quae Christus est, adversa cuncta patientissime tolerantur. In transversa vero parte a beatis qui lugent nunc usque ad beatos qui mundo corde sunt trames tendit: quorum prioribus consolatio, sequentibus visio Domini promittitur, quod recte unum esse intelligitur. Illi enim vere consolantur, qui aeterni regis visione sine fine perfruuntur. Sancti ergo viri in praesenti vita, quanto magis se exterius despiciendo deiecerint, tanto amplius interius contemplationis revelatione pascuntur. Quos enim exterius in fletu continet convallis humilitatis, eos interius sublevat ascensus contemplationis. Igitur octo hic octogoni imparibus numeris compacti, octo versus continent triginta septem litterarum, octo beatitudines continentes, quorum primus, qui in base crucis positus est, talem habet versum:
3 Regna poli Dominus vult pauperis esse beati. Secundus vero post hunc talem:
4 Atque solum mites semper habitare supernum. Tertius quoque ordine octogonus est ille, qui in transverso crucis tramite primus est, hunc tenens versum:
5 Felices flentes quis consolatio in alto est. Quartus qui hic proximus est cum hoc versu:
6 Nam iusti cupidos aeterna refectio comolet. Iuxta quem est quintus cum isto:
7 Mente pios sursum miseratio larga repensat. Sextus quippe ille est, qui transversum tramitem claudit:
8 Corda serena Deum cernent et in arce superna. Septimus qui in supereminente crucis parte inferior sistit hic:
9 Pacificos Dominus prolis complectit amore. Supremus quoque omnium octogonus, hoc conscriptus est versu:
10 Pro Christo afflictus regnum iam spectat Olympi.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XVII De octo beatitudinibus evangelicis. <<<     >>> FIGURA XVIII De mysterio quadragenarii numeri.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D