monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9 > 2 > 9 > 22D > 7 > 8 > 8 > 1 > 2 > 7 > 23 > 7 > 21D > 27 > 11 > 26D > 1 > 17
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XVII De octo beatitudinibus evangelicis.

1 Sancta, beata, potens, vitae laus, gloria Christi
2 Crux veneranda Dei tu, prospera functio saecli,
3 Digna, bona atque pia, Christo afficeras quia membra
4 Stipite suspensa, afflictos sub carceris umbra
5 Deriperas populos, regnum in sublime repostum
6 Quis dederas: quoniam spectatio longa polorum
7 Reddita iure piis beat olim, et stemmate dignos:
8 Nam bona quae in terram pius arbiter ore sereno
9 Semina dispersit sacra, multiplicavit, amavit:
10 Quaeque sedens montis oravit in arce magister.
11 Discipulis tribuens pactum, pia foedera iuris:
12 Incipiebat enim almifico tunc ordine sanctis
13 Virtutum his titulis Dominus pia pandere dicta.
14 Ut benedicta Patris proles hoc dogmate signet.
15 Crux quia tota bona complectit, et optima per se
16 Dat, docet alma, annectit amantibus atque beata:
17 Sic felix divinam ardore tremens preme cordam.
18 Qui hic es, fac et iustitiam, hoste pio, algida serva
19 Flentes qui cupidos, nam his sursum omen ad eumque,
20 Quis consul aeterna ac sit miseratio, cernent,
21 Dolatio, idque refectio, pastio larga, et in arce
22 Non alto actio competit ore, repensque supernum
23 Ops est nunc, valet hic atque hoc satis, interna cum
24 Longe absunt, humilive solo, quod pronus adorat.
25 Cum verbum haud solum mites, sed in ordine mores
26 Omnitenens poscit semper hoc temporeque omni.
27 Ergo beatorum est habitare in luce volentum, et
28 Octeno hoc numero ut super ardua dona requirant,
29 Hocque resurgentes regnum: quia sic cruce vadent.
30 Crux via, scala, rota, patria, dux, porta, triumphus,
31 Vita beata hominum meritorum, et maxima merces:
32 Bina quater posita en, regni pia formula pandit
33 Sancta bonos bene dona polum scandendo mereri:
34 Cuncti potensque Dei Dominus hoc omnipotentis
35 Spiritus ipse modis vult pacis scandere sedem:
36 Septenosque gradus superis erexerat astris, quo
37 Alta poli hinc pie posse benignos panderet ire,
38 Quos comitatur amor, ratio, lux, laus, bona virtus,
39 Gloria, stemma, thronus, quis additur arce polorum.
Hrabanus Maurus HOME