monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XVI De septem donis Spiritus sancti, quae propheta Isaias enumerat. <<<     >>> FIGURA XVII De octo beatitudinibus evangelicis.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Scriptum est in Isaia: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de germine eius ascendet; et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Septiformis igitur gratia Spiritus sancti per prophetam annumeratur, quae super florem illum iucundissime requiescere dicitur, qui in Canticis canticorum sponsae dicit: Ego flos campi et lilium convallium. Virgam quoque et florem, de quo propheta narravit, Iudaei ipsum Dominum dicunt pro potentia regnantis et pulchritudine; nos autem virgam dicimus sanctam Mariam de stirpe Iesse progenitam, quae nullum habuit sibi fruticem cohaerentem, quia nullum habuit carnalis copulae coniugem; florem vero Dominum Iesum, qui de cortice humanae naturae splendidissimus erupit, quia sine sorde peccatorum ex virginali utero natus processit; qui et in carnis suae castitate candorem lilii demonstravit, et in sanguine passionis rosae ruborem ostendit. Super illum ergo requiescit Spiritus Domini, hoc est, aeterna habitatione permanebit, quia in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum; sed unxit eum Deus Pater oleo laetitiae prae consortibus suis; et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Quomodo igitur de Christo scriptum est, quod acceperit Spiritum sanctum a Patre, et ipsum dederit? Utraque natura in eo monstrata est, humana scilicet et divina. Accepit ut homo: dedit ut Deus. Nos autem accipere hoc donum quidem possumus pro modulo nostro; effundere autem super alios non utique possumus; sed ut fiat, Dominum super eos quod id efficiatur invocamus. Sed quaeri potest cur propheta a Spiritu sapientiae numerare incoeperit, et in Spiritum timoris desierit, cum Psalmista dicat: Initium sapientiae timor Domini. Quod ita solvi potest: Propheta ergo cum de flore virgae, quae de radice Iesse egressura erat, prophetavit, id est, Christo, quia ipsum in divinitate coaeternum Patri intellexit, et totius boni et sanctitatis, imo omnium rerum auctorem cognovit, ut cum tanta plenitudine sanctitatis a coelis ipsum ad nos usque descendere significaret, et in nostram, id est, humanam naturam gratiam diffundere monstraret, ab ipso fastigio spiritualium donorum incipiens ad ima usque progreditur. Quae est enim maior gratia, quam ipsum omnipotentem creatorem, a quo, et per quem, et in quo sunt omnia, et ipsam sapientiam aeternam, a qua, et per quam, et in qua illustrantur omnia, pro modulo nostro plene atque perfecte conspici? aut quae minor quam propter poenam gehennae a peccatis se hominem compescere? Nec dum enim in gradus superiores ascendit, qui in isto poenaliter afficitur, quia timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Sed non nisi per istum humana infirmitas ad superiora valet conscendere. Atque ideo dicit Psalmista: Initium sapientiae timor Domini, quia primitus debet homo per timorem a peccatis se coercere, sciens scriptum, quod Deus unicuique reddit secundum opera sua, quodque impii ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam; et sic amore mercedis aeternae in caeteros gradus ascendere, id est, in secundum gradum, ut pius sit et mitis, fidem hominis rectam, et nulli malum pro malo, sed semper quod bonum est reddens; neque maledicenti remaledicens, sed e contrario benedicens. In tertium quoque, ut scientiam habeat bona eligere et mala reprobare, divertere a malo, et facere bonum; sequi pacem et odium spernere. In quartum ut fortis sit, firmo iustitiae incedens gradu, et non patiatur se ullis corrumpi prosperis atque ullis affici adversis. In quintum vero gradum, ut omnia vero consilio agat, et secundum id quod Scriptura divina docet obediens faciat, id est, ut dimittat debita proximis suis, quatenus dimittat sibi Deus peccata sua; misereatur alterius, ut sui misertus sit Deus; faciat amicos de mammona iniquitatis, ut cum deficiat recipiant eum in aeterna tabernacula: seminet terrena, ut metat coelestia; perdat modo animam suam in hoc mundo, ut in vitam aeternam custodiat eam, et his similia. In sextum, ut intelligat Deum, id est, tota cordis intentione illum perquirat, tractet, inspiciat, et omnes malos cogitatus cordi suo advenientes subito evellere festinet, et parvulos suos ad petram allidet Christum. Cum autem in septimum ascenderit gradum, id est, in sapientiam, iam ipsum hominem exhibebit perfectum, et ex servili conditione in filium transit: et non necesse habet ut aliquis doceat illum, sed, sicut scriptum est, unctio eius docet eum de omnibus; delectatus perfecta dilectione Dei certus effectus est cum Apostolo, quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit eum separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Quod autem bis hic numerantur eadem septem dona Spiritus sancti, duo nimirum significat praecepta charitatis, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris; sive duo Testamenta, quae per eumdem Spiritum dictata atque conscripta sunt; quae in una cruce, id est, in una passione Christi compacta atque coadunata sunt. In cruce ergo Christi duo efficiuntur: unum quia omne divortium et inimicitia in ipsa dissoluta sunt, pacificataque omnia sunt in ipsa quae in coelo et quae in terra sunt. Descripsi ergo hic florigeram crucem quatuor coloribus praecipuis, id est, hyacinthino, purpureo, byssino, et coccineo, ut floris illius iucundissimi decorem demonstrarem, quem prophetica locutio narrat de stirpe regia exortum; qui speciosus forma prae filiis hominum existens, omnium virtutum decorem in semetipso ultra omnes mirabiliter ostendit. Nec enim ullum sanctorum fas est credere, ad excellentiam charitatis eius pervenire potuisse, quia illum solum sine peccati macula constat natum esse, et quod caeteris ex parte conferebat gratia, illi totum ex integro praebebat natura. In hyacintho quippe intelligimus coelestem eius inter homines conversationem; in purpura passionis sanguinem; in candore et bysso corporis eius inviolatissimam castitatem; in cocco quoque praecipuam ac perfectam charitatem. His quidem omnibus homo Christus Iesus inter homines natus serenus resplendebat, quia totius decoris pulchritudine intus forisque plenus erat. Proficiebat igitur puer Iesus sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et vir factus populi testimonio laudatus erat dicentis: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. Qui doctrina sua mundum illustrans atque aegrotos eius sanans, per mortem destruxit mortem, et triumphans resurrexit in gloria, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XVI De septem donis Spiritus sancti, quae propheta Isaias enumerat. <<<     >>> FIGURA XVII De octo beatitudinibus evangelicis.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D