monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XVI De septem donis Spiritus sancti, quae propheta Isaias enumerat.

1 Spiritus alme, veni supera directus ab arce,
2 Ut tibi devotam mentem et bene credula corda
3 Tu dedices vatis, qui spiritus es quoque vitae;
4 Quem ex Patre promissum sapientia mittere semet
5 Promisit Christus, antiquum laude novumque
6 Altithroni donum, charae et pia pactio sponsae:
7 In cruce quam sponsus regali sanguinis ostro
8 Dotavit, desponsavit in scammate saecli hoc.
9 Cui das ergo, bene intellectu singula carpit
10 Mysteria, interne doctus atque omnia pensat,
11 Qualiter ipsa Patris sapientia Christus in orbem
12 Te pignus dederit, quem sponsae nobilis arram
13 Esse suae voluit, dum Spiritus auctor es, omnem hanc
14 Formasti et molem, tu conspicis interiora et
15 Non erit ulla tibi, ni ilico scrutaberis illam.
16 Namque creatura invisa in conspectibus almis
17 Quem rite Isaiam scio et septem, his dare summis,
18 Vitae te bis enim in sensum indere se sator infit
19 Christus, dans clarum mandatum bini et amoris,
20 Ut Deus ex toto cordis psallatur honore,
21 Almus ametur, amorque scientia cui detur omnis ipse.
22 Exin ut fratris cuncti amplectentur amorem:
23 Quod crux alma Dei benefacto schemate signat.
24 Nam pars sursum erecta Dei pie mandat amorem,
25 Transversa pacem dat, quam cum fratre tenendam
26 Constituit, sanctae pietatis summus amator
27 Christus qui in cruce erat infixus hostia pacis.
28 Propter amicorum pius arbiter orbis amorem
29 Dilectam ponens animam, atque exempla reliquit.
30 Hunc tu sanctificans (psallendus semper) amorem
31 Spiritus inde mihi timor omnis noxius absit:
32 Quatenus aucta crucis divinae gloria mecum
33 Carmine permaneat, tu implebis carmine mutum
34 Os, et rite facis coelestem psallere cantum.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.
monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16