| 1 | Hic quoque quatuor illa animalia prophetica circum Agnum stantia, similitudinem crucis exprimunt: quae visio Ezechielis atque Apocalypsis Ioannis commemorant: quae Ezechiel in medio ignis vel electi esse scribit, et Ioannes in medio sedis et in circuitu sedis. Sed Ezechielis verba de his prius videamus, qui inter alia ita scripsit: Similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis, a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae de super ipsorum quatuor, et reliqua. Ioannes vero ita scripsit: Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro: et animal primum simile leoni; et animal secundum simile vitulo; et tertium animal faciem habens quasi hominis; et quartum animal simile aquilae volanti. Et paulo post subintroduxit aliam visionem ita dicens: Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Cum in quatuor animalibus et in quatuor eorum faciebus propheta et apostolus concordent, licet in aliquibus differant, quae modo non vacat dicendum per singula, videamus quid ille situs significet horum quatuor animalium, quae Ioannes scripsit in circuitu sedis esse et agni, qui in medio throni stat. Nonne crucem Domini? Quando ergo dicitur in circuitu sedis quatuor esse, non aliud reor illum significare velle, quam in quatuor partibus, id est, ante et retro, dextra et sinistra, quantum ad positionem loci pertinet, caeterum inlocaliter aliquid huiuscemodi diffiniri non potest. Hae ergo quatuor partes quid aliud significant, quam quatuor cornua crucis, si iacentem illam considerare velimus? Agnum vero qui in medio sedis est, quid aliud quam mediam crucem tenere intelligimus? Ipse enim in ea confixus est qui abstulit peccata mundi. Quatuor quippe haec animalia quatuor evangelistas significant, ut Ecclesiae tradit auctoritas, hoc est, Matthaeum, Marcum, Lucam, Ioannem, qui iure in sanctae crucis specie conscribuntur, quia passionem Domini et resurrectionem in libris sancti Evangelii omnes concorditer testantur. Matthaeus iure in imo positus speciem hominis tenet; quia in principio Evangelii sui genealogiam Salvatoris describens, ex terrenis parentibus eum carnem assumere intimavit. Marcus vero et Lucas, quasi iam altius constituti, regiam in eo potestatem et sacerdotalem dignationem significant: quorum prior, hoc est, Marcus, speciem leonis habet, in quo vox leonis in eremo rugientis auditur. Vox clamantis, inquit, in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Nam Amos dicit: Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam. Leo est rex bestiarum, unde Salomon dicit: Sicut fremitus leonis, ita furor regis. Et in Genesi patriarca Iacob de Iuda (unde reges et unde Christus carnem assumpsit) dixit: Catulus leonis Iuda, ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena. Quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium. Alter quoque, hoc est, Lucas, vituli similitudinem tenet: qui a Zacharia sacerdote initium sumens, ipsum Dominum etiam de cognatione sacerdotum secundum hominem natum testatur, cum angelum narrat ad Mariam matrem eius dixisse: Et ecce Elizabeth cognata tua concepit filium in senectute sua. Et a David per Nathan genealogiam Salvatoris ducens, ipsum sacerdotem esse insinuat. Ioannes autem speciem aquilae in se ostendit, qui iure in arce crucis consistit, qui ad altiora volans, secretiora Christi divinitatis mysteria explorat, et quasi in ipsum deitatis solem, mentis oculos figens, statim in principio Evangelii sui de divinitate Christi exorsus est, ita: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quatuor ergo Evangelia a quatuor evangelistis conscripta, quatuor flumina paradisi de uno fonte procedentia significant, quia sicut ipsa ex una matrice fontis procedentia totam terram rigaverunt, ita ab uno vero fonte, hoc est, Christo, a quo qui semel bibit, non sitiet in aeternum, quatuor Evangelia emanantia, et per praedicatorum ora diffluentia, totum mundum ad virtutum fructus germinandum irrigant. Haec sunt divini currus, quatuor rotae, quae sequebantur, quatuor animalia, quatuor facies et quatuor alas habentia. Quod autem propheta dicit: Quod apparuerit rota una super terram iuxta animalia habens quatuor facies; et statim subiungit plurali numero: Et aspectus earum quasi visio maris, et una similitudo earum quatuor, et reliqua, potest ad intellectum huiusce rationis transferri. In rota enim una quatuor species rotarum apparuerunt, quia quatuor Evangelia in una passione Salvatoris concordarunt. Tanta enim similitudo erat rotarum quatuor sequentium animalia quatuor ut una rota verissime crederetur, tantaque similitudo est in narratione evangelistarum, ut uno Spiritu dictata facillime approbetur. Quod per quatuor partes earum ibant rotae et non revertebantur cum ambularent, quia per quatuor plagas mundi docendo discurrunt Evangelia, nec regredientur abnegare quod docent; quia veritas tenorem observat rectitudinis, nec deflectitur in obliqua falsitatis. In ipsis quippe quatuor animalibus sunt scripta sibi convenientia, hoc est, ius et auctoritatem eorum significantia, quid de Domino Salvatore praedicent. Nam in specie hominis deorsum scriptus est hic versus: |