Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XV De quatuor evangelistis et Agno, in crucis specie constitutis.
| 1 | Nate Patris summi, qui tela ferocia frangis, |
| 2 | Da mihi rite crucis victricia carmina fari. |
| 3 | Nam caeleste animal mitis volat ore Iohannes |
| 4 | Transpenetrans aquila, et vero omine vidi |
| 5 | Eoum solem, verbum hausit in arce polorum hoc: |
| 6 | Gratia sicque Iohanni ante omnes vivido fatu |
| 7 | Donata, utque artus hominis sibi sumeret auctor |
| 8 | Scripserit; atque in principio Deus unus et almus |
| 9 | Semper cum Patre qui pio erat: vitaque, salusque, |
| 10 | Sit natus, factusque caro, dominatur in orbe. |
| 11 | Hunc leo, hunc vitulus regem dant, pontificemque. |
| 12 | Ut leo, qui fortis retulit certamine praedam; |
| 13 | Hostiam et obtulerit summus se rite sacerdos, |
| 14 | Mystica dona suis consortibus optime donans. |
| 15 | Nempe datorum mysterio septem et pie panum: |
| 16 | Dat Marcus septem spiritus quoque vivide cantu. |
| 17 | O tu regem iusti ecce agnum da pie Lucas: |
| 18 | Hoc signatque fides Dei ecce ea, pontificemque |
| 19 | Dat vox clarum hedos qui tollit cum fuit in dies. |
| 20 | Formantis manus et par ecce diebus Herodis |
| 21 | In Bethleem genitus matre ammirabilis infans: |
| 22 | Ipse satus Maria, mundo ditissima cura huic: |
| 23 | Nobilis atque puer, persona vetusta dierum |
| 24 | Qui venit de Edom, de Bozra, hic veste cruenta |
| 25 | Calcaturus erat qui solus torcular, auctor |
| 26 | In cruce pensandus qui sustinet astra supernus: |
| 27 | Ut crux alma foret divino haec munere dives. |
| 28 | Nam scribens bene Mattheus dedit ordine primus |
| 29 | Qui in facie firmat ius, hunc ab origine David |
| 30 | Progenitum esse hominem signavit, quem pie votum |
| 31 | Cum monstravit in ordine stirpis fidus Abraham: |
| 32 | Quod genus hoc dederit pistillo fraudis iniquae |
| 33 | Expulso nam rite liber genus omne retextum |
| 34 | Continet hoc vere rationis credere signum, |
| 35 | Nempe decet dudum Christus quia nascier illa |
| 36 | Promissus stirpe est, Salvator maximus orbi. |