| 1 | In hac pagina continetur numerus annorum ab exordio mundi, usque in annum passionis et resurectionis Domini: scilicet in litteris Graecis quae in crucis figuram dispositae sunt, qui est VCCXXXI, secundum fidem chronicorum Ensebii ac Hieronymi. Siquidem secundum eorum computationem, sunt anni ab Adam usque ad diluvium VCCXLII; a diluvio autem usque ad Abraham anni DCCCCXLII; ab Abraham autem usque in annum XV Tiberii Caesaris, quo Dominus in Iordane ab Ioanne baptizatus est, et salutarem viam populis annuntiavit, signis atque virtutibus vera comprobans esse quae diceret, sunt anni IIXLIV: qui scilicet omnes iuncti faciunt annos VCCXXVIII. Adde tres annos, quando in XVIII Tiberii Caesaris anno, ad passionem Dominus venit, et a Iudaeis crucifixus, tertia die resurrexit, fiunt omnes anni VCCXXXI. Qui si dividantur secundum litteras suprascriptas in cruce, mysterium nobis venerandum innuitur. Quatuor igitur sunt litterae, quae crucis effigiem conficiunt Γ videlicet Ζ, Τ et Χ; sed tres posteriores quater sunt positae, id est, per singula cornua semel. Γ quoque in medio crucis semel est posita. Quarum si potestas in numeris consideretur earum, hic dispositio gratiae supernae nobis dona demonstrant. Siquidem Γ Graecorum ternarium numerum significat, Ζ septenarium, Τ tricenarium, et Χ millenarium. Sed qui nobis in Γ, nisi fides Trinitatis innuitur? quid per Ζ, nisi spes fidelium? et quid per Τ, nisi charitas? quid vero per Χ, nisi aeterna beatitudo significatur? Recte enim per Γ, quae prima harum litterarum, et in medio crucis posita est, fides ostenditur, quia fundamentum bonorum operum, et initium salutis nostrae, fides recta est. Impossibile est enim sine fide placere Deo, quia iustus ex fide vivit. Per Ζ quoque bene spes intimatur, quia omnis fidelium intentio ad aeternam requiem, quae per septenarium significatur, anhelat, dicens cum Propheta: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Charitas quoque rite per Τ exprimitur, quae sanctae crucis tenet imaginem. In crucis enim opere magna charitas Dei Patris ostensa est, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, sicut ipse Salvator de se dixit in Evangelio: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et Apostolus: Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quod cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis iustificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Τ igitur CCC numerum significat: quod sunt sexies quinquageni. In quibus numeris quid aliud quam perfectio charitatis insinuatur? Quinquagenarius enim numerus propter Pentecosten Spiritus sancti gratiam demonstrat. Et senarius numerus perfectus est. Charitas Dei (ut ait Apostolus) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Per Χ igitur litteram, quae millenarium numerum exprimit, apte beatitudo aeterna significatur. Nam millenarius numerus pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis, quia nimirum numerum quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt. Quae videlicet figura iam quadrata, sed adhuc plana est, verum in altitudinem surgat, et solida efficiatur. Multiplica C per X, et fiunt mille. Quo perfecto numero stabilis et inseparabilis et velut conquadrata iustorum in coelis vita designatur, quia ex omni parte perfecta est cum et animarum infinita laetitia, et corporum immortalitate perfruuntur; quando speciem status sui perfectam habent, id est, in longitudine aeternitatem, in latitudine charitatem, in altitudine divinam contemplationem. Denique de ipsarum litterarum characteribus libet aliquid ad sensum dicere, quae memoratos numeros notant, et situ suo crucis effigiem demonstrant. Siquidem Γ quae sursum erecta est, et in summo plana est, bene significat fidem quae sursum erigi ad Dominum debet, et statum mentis firmare; sed tamen cum magnae humilitatis custodia servari, ne passim incerta vagando, in errorem cadat. Quas utrasque res Apostolus ostendit dicens: Fratres, state in fide, viriliter agite et confortamini. Item alibi: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Unicuique autem sicut Deus divisit mensuram fidei. Ζ ergo bene intimat spem, quae fines suos in anchorae morem curvat, ostendens nos debere spe ad coelestia immobiliter cohaerere, ne nos tempestas persecutionem, sive turbo tentationum, seu illecebra voluptatum ab aeternae vitae desiderio possit evellere, de quo Apostolus ad Hebraeos scripsit: Fortissimum, inquit, solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram animae habemus tutam ac firmam, ac incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introiit Hiesus secundum ordinem Melchisedech, pontifex factus in aeternum. Τ ergo littera quae similitudinem crucis habet, et duplici compingitur forma, bene duo praecepta charitatis nobis insinuat. Pars enim eius quaedam sursum ascendit, quaedam vadit per transversum; sed illa pars quae sursum erecta est, divinum nobis commendat amorem, ut Deum et creatorem nostrum toto corde, tota anima, tota mente diligamus; illa vero quae per medium ducitur, ita tamen ut in erecta parte sursum consistat, nostrum nobis invicem insinuat amorem, quae divino amore debet ordinari, ut amicos diligamus in Deo, et inimicos propter Deum. De qua re apostolus Ioannes nos instruit: In hoc, inquit, cognovimus charitatem Dei, quomodo ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus animas pro fratribus ponere. Et item: Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Χ vero, quae Graece chile, Latine mille significat, non directis lineis, sed circumferentibus scribitur, quando mille significat. Ita Ω, quia alium numerum indicat, in directis lineis scripta. Hanc ergo perfectionem sanctorum in coelis diximus significare, quae circumductis lineis scribitur, ut ostendat gaudii coelestis nullum esse terminum, ubi sanctorum laus sine fine manebit, de quibus ait Propheta: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te, quando secundum Isaiam prophetam, stabit semen sanctorum coram Deo, quasi coeli novi et terra nova, et quando erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. Χ aut prima littera nominis Christi est, et bene hoc convenit huic rationi. Ipse est enim gaudium nostrum, cui dicimus cum Propheta: Laetificabis nos in gaudio cum vultu tuo, in quem et desiderant angeli prospicere. Igitur ipsarum litterarum series a Γ incipiens, id est, a medio crucis per quatuor plagas ducitur: hoc mirum significans, quod post passionem Christi, eius discipuli incipientes ab Hierusalem, coeperunt Evangelium in toto orbe praedicare, et divina charismata cunctis gentibus distribuere, ut ex cunctis terrarum partibus fideles ad praemia aeterna, per fidei et spei et charitatis bona mererentur pervenire. Sunt quoque duo versus hic sanctae crucis in notis memoratis numerum conscripti, quorum prior in longitudine ab arce crucis deorsum legendus est, ita: |