monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XIV De annis ab exordio mundi usque in annum passionis Christi, in notis Graecarum litterarum, secundum formam sanctae crucis dispositis, simul cum sacramento quod in hoc revelatur.

1 Dignum opus et clarum victoris psallere regis
2 Vexillum insigne dominantis laude triumphum;
3 Quo mundum eripuit, nocui et quo sceptra tyranni
4 Distruxit, reprobans rectoris regmina falsa:
5 Quo bene sustentat caelum, pelagusque, solumque:
6 Cuius in orbe sacra exfuerit nam altatio, quando
7 Mysterio adcurrens nascentis ab origine mundi
8 Annorum saecli series haec attulit, atque hinc
9 Iure sacrae fidei plebes concurrere scriptis
10 Credentes fecit, proba conditor omnia condens
11 Tempora, cum numero concordans cuncta sacrato
12 Cuncta quia Dominus renovavit saecula prisca;
13 Sanguine nam recreans perfecit cuncta cruore,
14 Iam bonus in primis tunc finxit quae exa diebus.
15 Principium ut Genesis pie sancto dogmate pandit,
16 Quod hominem faciens complesset facta creator:
17 Sicque die sexta hominem reparando redemptor
18 Sabbata demonstrans, celebravit sabbata vere.
19 En patrat hunc numerum sussum quod passio falso
20 Oppetat, inde premat temptantem hanc usiam arti
21 Occumbat curarum ut vincta est pars sita dirum.
22 Quod nunquam post haec fallacis factio plebis
23 Iam ostendet, pandat pietatis sed proba virtus
24 Dogmata vera Dei per cuncta haec tempora mundi
25 Sanctificare crucem, benedicere regna futura
26 Quae esset Salvator, benedicta potentia Patris:
27 Nempe daturus eis summo nova praemia Christus,
28 Quos monitis flexit, docuit quos verba salutis.
29 Quos pia corde fides operis quos infula vestit:
30 At crucis haec species tribuit solamina fidis
31 Materiam laudis bonitatem hinc scire creantis:
32 Qui pius omnipotens vitam dedit ante salubrem,
33 Quando hominem voluit paradisum sorte tenere:
34 Et post lapsa fugam miserans quoque noluit ipsum
35 Fraude perire lupi, hanc maxime conditor arcem:
36 Sed crucis ad vitam voto dedicaverat orbi huic,
37 Virtutum ut numero eveheret ad sceptra superna.
38 Spes, amor atque fides omnes quos sanxit ab aevo
39 Perpetuo dignos Christi venerabile visu hinc.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.
monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14