monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XIII De diebus conceptionis Christi in utero virginis, quatuor crucibus demonstratis: hoc est, CCLXXVI et eiusdem numeri significatione. <<<     >>> FIGURA XIV De annis ab exordio mundi usque in annum passionis Christi, in notis Graecarum litterarum, secundum formam sanctae crucis dispositis, simul cum sacramento quod in hoc revelatur.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Hae igitur cruces quatuor triplici tramite conscriptae, ostendunt in semetipsis per litterarum seriem, numerum dierum, quo Domini corpus secundum Ecclesiae fidem in utero virginali constructum atque compactum est: templum videlicet illud, quod a Iudaeis destruendum, et a se in triduo resuscitandum praedixit ipse Salvator: quod ut manifestius fiat, ponamus unum capitulum ex libro sancti Augustini de sancta Trinitate quarto, quo istud scriptum est: 'Nec immerito, inquit, in aedificatione Dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum, triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intelligitur. Dixerunt enim XLVI annis aedificatum templum; et quadragies sexies seni fiunt CCLXXVI, qui numerus dierum complet novem menses et sex dies, qui tanquam decem menses parientibus feminis imputantur: non quia omnes ad sextum diem post novem menses perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini, tot diebus ad partum perducta comperitur: sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas. Octavo enim Kalendas Aprilis conceptus creditur, quo et passus. Ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum, nec antea nec postea, congruit uterus virginis quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. Natus traditur octavo Kalendas Ianuarias. Ab illo ergo die usque ad istum computati, CC LXX et VI reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habent: quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senarium corpus Domini perfectum est, quod mortis passione destructum, triduo resuscitavit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut evidentissimo et robustissimo Evangeliorum testimonio declaratur.' Haec Augustinus. De caetero autem illud intuendum est, quam congrue idem numerus formae sanctae crucis conveniat, in qua templum Dominici corporis a Iudaeis solvebatur, et ab ipso Domino resuscitandum parabatur. Ad hoc enim venit Christus, ut in carne quam pro mundi redemptione susceperat moreretur; ad hoc mortuus est, ut in ipsa resurgeret. Quapropter intueri libet, quomodo memoratus numerus, id est, CC LXX, et VI, in quatuor partes divisus, cornua sanctae crucis universaliter exprimat, et per singula crucis imaginem proferat. LX enim et IX in unoquoque cornu consistunt, quod etiam non discrepat a superioris rationis similitudine, qua dictum est CC LXXVI numerum, IX menses et VI dies complere. Sicut enim novenarius et senarius numerus in toto excellebat, et secundum eorum denominationem, omnis summa computabatur, ita et in partibus non minus eadem denominatio simul cum mysterio illucescit. Quid enim in novenario, nisi novem ordines angelorum; et quid in senario, nisi homo qui in sexta die creatus est insinuatur? Utraque enim creatura in crucis effigie denotatur, quia utraque per Salvatorem in cruce reparatur, et ab utraque mysterium incarnationis Domini honorabatur, quia in die nativitatis eius ad laudem et laetitiam utraque incitabatur. Unde Lucas dicit: Et subito facta est cum angelo multitudo coelestis militiae, laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et paulo post: Et reversi sunt, inquit, pastores, laudantes et glorificantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
2 Quatuor ergo cruces in hac pagina, per quatuor loca pictae atque conscriptae sunt, hoc modo: longitudo enim crucis uniuscuiusque a summo deorsum, tribus lineis singillatim legendis descendens, unum versum continet XXXIX litterarum; similiter in latitudine per transversum, tres lineae a sinistra in dexteram tendentes, unum versum faciunt, et ita fit, ut litterae quae in medio crucis sunt, utrique versui communes sunt, novenarium exprimant numerum; illae vero quae in cornibus circumpositae sunt, sexagenarium. Est autem versus hic in longitudine crucis supremae XXXIX litterarum:
3 Forma sacrata crucis venerando fulget amictu. In latitudine vero iste totidem litterarum:
4 Magnus vestit honor laetus loquor hoc nationi. In fine quippe crucis, in longitudine hic versus est:
5 Corporis ego sacri constructio in arte beata. In latitudine quoque iste:
6 Enumero radians qua intus probat iisse beate. At in dextrae crucis longitudine hic legendus est versus:
7 Nunc canam at exorans Iesum abdere et uda piare. Et in latitudine iste:
8 Vera salus ista est benedictio sancta salutis. Nam in sinistrae crucis longitudine talis est versus:
9 In toto ipse manens tenet ipseque vivit in omni. Atque in latitudine talis:
10 Fons bonitatis amor pietasque redemptio vera.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XIII De diebus conceptionis Christi in utero virginis, quatuor crucibus demonstratis: hoc est, CCLXXVI et eiusdem numeri significatione. <<<     >>> FIGURA XIV De annis ab exordio mundi usque in annum passionis Christi, in notis Graecarum litterarum, secundum formam sanctae crucis dispositis, simul cum sacramento quod in hoc revelatur.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D