monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XII De nomine Adam protoplasti, quomodo secundum Adam significet, et eius passionem demonstret. <<<     >>> FIGURA XIII De diebus conceptionis Christi in utero virginis, quatuor crucibus demonstratis: hoc est, CCLXXVI et eiusdem numeri significatione.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Quid ergo sibi velit haec figura et haec conscriptio, oportet intelligi. Nomen enim primi hominis, id est Adam, in figura et forma sanctae crucis dispositum est; de quo exortae sunt omnes gentes, et omne genus humanum originem traxit; qui secundum Apostolum est forma futuri videlicet Christi, de quo idem Apostolus ita dicit: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Et paulo post: Primus, inquit, homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portamus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Et cur hoc dixerit, statim causam subiunxit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. Recte enim nomen Adam in crucem configuratum ponitur, in qua omne genus humanum per Christum liberatum esse cognoscitur, nec in alia forma species redemptionis nostrae magis convenit haberi quam in illa, ubi plagae totius mundi potuere comprehendi. Quae scilicet sancta crux est, quae iacens totum orbem metitur, de qua poeta ait:
2 Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis.
3 Splendidus auctoris de vertice fulget Eous.
4 Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae.
5 Arcton dextra tenet, medium leva erigit axem.
6 Cunctaque de membris vivit natura creantis,
7 Et cruce confixus Dominus regit undique mundum. Hoc idem et in nomine protoplasti olim designatum fuit, scilicet Adam. In cuius vocabulo quatuor litteris, quatuor orbis terrarum partes per Graecas appellationes demonstrantur. Si enim Graece dicantur oriens, occidens, aquilo, meridies, sicut plerisque locis sancta eos Scriptura commemorat, in capitibus verborum invenies Adam. Dicuntur enim Graece memoratae quatuor mundi partes; Anatole, disis, arctos, mezembria. Ista quatuor nomina, si tanquam versus quatuor sub invicem scribis, in eorum capitibus Adam legitur; et inde intelligi datur Dominum orbis eum esse creatum, et significare eum qui in cruce quadrata totius orbis futurus erat redemptor et reparator: Unde et secundus Adam dicitur. Habet quoque idem nomen in se mysterium incarnationis Christi, si numerus in litteris eiusdem nominis secundum Graecorum regulum, quia ad litteras suos numeros computant, intendatur. A enim in numeris apud Graecos significat unum; Δ quatuor; A alterum unum; M quadraginta. Coniunge hos numeros quatuor, fiunt XLVI, et hoc est, quod Iudaei in Evangelio respondisse leguntur: quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Quod evangelista intelligens dixit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui, quia Dominus noster Iesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est. Ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de Maria) Iudaei crucifixerunt, et ille resuscitaturus erat ipsam carnem triduo, quam illi in cruci erant occisuri, et ita illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ipse in triduo resuscitavit illud. Benedicamus igitur nos Deum Patrem omnipotentem, qui per Verbum suum sibi coaeternum formavit nos. Benedicamus et Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei unigenitum, qui per mysterium incarnationis suae in cruce reformavit nos. Benedicamus et Spiritum sanctum, qui per gratiam suam illuminatos vitae aeternae consignavit nos: unum et solum Deum omnipotentem, aeternum, immensum, inaestimabilem, incomprehensibilem, immortalem, invisibilem; illum unum desideremus, a quo et beabimur; illum solum ex toto corde, tota mente, tota virtute diligamus, in cuius amore in aeternum iucundabimur; ad illum tantum curramus, illique solum in hac peregrinatione ingemiscamus, qui nos in coelestibus in conspectu gloriae maiestatis suae remunerabit, et sine fine laetificabit. Ipsi gloria, et honor, et potestas, et imperium in saecula saeculorum. Amen.
8 Ast hic in quatuor litteris grandioribus nominis Adam, per perviores litteras quinquaginta et unam, talis conscriptus est versus, secundum ordinem litterarum nominis Adam legendus, ita:
9 Sancta metro atque arte en decet ut sint carmina Christo hinc.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XII De nomine Adam protoplasti, quomodo secundum Adam significet, et eius passionem demonstret. <<<     >>> FIGURA XIII De diebus conceptionis Christi in utero virginis, quatuor crucibus demonstratis: hoc est, CCLXXVI et eiusdem numeri significatione.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D