monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 12
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XII De nomine Adam protoplasti, quomodo secundum Adam significet, et eius passionem demonstret.

1 Perge salutiferam specioso dicere versu
2 Musa crucis Domini laudem, solamen et actum,
3 In qua mors victa est, cuncta dimissa piacla,
4 Lux rediit mundo, venia et cum munere venit.
5 Adam nam primus tulit omnia digna decoris,
6 Progenie ex tota nocua cum pabula sumpsit,
7 Cuncta venusta bona remearunt, cara beata
8 Cum advenit Hiesus Adam pie in arva secundus.
9 Unius ex hominis scelere, tot damna tulere
10 In rebus cuncti, perituri et morte minores:
11 Unius atque hominis dono salvantur ubique
12 Credentes omnes, fruituri ac luce superna.
13 Denique regnavit per lignum noxia cuncto
14 Mors etiam mundo dominans et sorte beatum
15 Captiva regnum per lignum ac perdidit omne:
16 Et nocuos multos amiserat improba quondam.
17 En toto tribuit Christus ut ianua sit hinc
18 Orbi, mundo; nam speciem totam ac pius hic is
19 Constituit tollens diras aras huic intus
20 Et dederat lucem cordis, et pangere pactum.
21 Primus homo terrenus erat, et pignora tota
22 Terrena genuit mortis quis debita liquit;
23 Posterior verus fuerat caelestis et Adam,
24 Caelestisque manet cuius generatio tota.
25 Hic dominus mundi, terrae, pontique, polique,
26 Regnat in aeternum donat cum regna beatis.
27 Quattuor ipse dabit totius conditor Adam
28 Iure plagas orbis, tanquam de nomine dictas:
29 Cuius lux virtus dominum testantur ubique.
30 En anatol, dysis, arcton, mesembria, haec sic
31 Designant odis arte, en decet ut pie cuncta
32 Auctorem dominum cognoscant laude beata:
33 Et celebrent Christum, quod vere Filius ipse
34 Summi sit Patris, et dextera vera tonantis:
35 Cuius cura bona est, tactus medicina salutis.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 12