monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XI De quinque libris Mosaicis quomodo per crucem innoventur, exponitur. <<<     >>> FIGURA XII De nomine Adam protoplasti, quomodo secundum Adam significet, et eius passionem demonstret.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Quisquis legis primae plenam desiderat habere notitiam, necesse est ut huius figurae per omnia memor sit et eius factum mente saepius revolvat, et comparans priora posterioribus recolat scriptum: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt, et quod exemplari et umbrae deserviunt coelestium; et item: Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Umbra enim non sine vero corpore fit, sed tamen ipsa in se veram et integram speciem corporis non exprimit. Quapropter oportet ut quisquis veritatis amator est, si umbram prius videat, ad verum corpus, cuius ipsa umbra est, ocius oculos convertat, ne dum penitus in umbra intuitu haereat, veritatis fructum negligens perdat. Lex ergo haustum sitientibus praebuit, sed sine ligno potabilis non fuit. Ostendit quippe Dominus Moysi lignum, quod mittens in aquam, omnem amaritudinem in ea absumpsit; et quae prius sitientes populos vano alliciebat aspectu, ligno immisso, omnes dulcissimo refrigerabat potu. Itaque, secundum Apostolum, lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum, sed lex spiritualis est, ut idem dicit apostolus, et non in vetustate litterae, sed in novitate Spiritus debet intelligi. Littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. Lex ergo Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit nos a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato peccatum damnavit in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, quo non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Scriptum quippe est in lege: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Sed quoniam in lege nemo iustificatur apud Deum, et quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno, ut gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. Igitur cum destructa sit maledictio legis per crucem, et eius amaritudo per ipsam conversa in dulcedinem, dignum est etiam ut in eius effigiem disponantur libri legis, ut congruentia operis in hoc innotescat, et mysterii sacramentum appareat. Ergo in capite, hoc est, in culmine sanctae crucis, sit positus liber Geneseos, quia ipse caput est et primus omnium librorum, narrans quod in principio fecit Deus coelum et terram, utique per Filium suum coaeternum sibi Deus Pater, id est, per Verbum suum; de quo dicit Psalmista: Verbo Dei caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eius. Hinc dicit et evangelista Ioannes: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
2 In ima vero parte crucis, hoc est, in pede, sit positus novissimus quinque librorum legis, id est, Deuteronomium, quod interpretatur renovatio legis, utique significans Evangelium, in quo cuncta, quae lex figuraliter atque typice protulit, veraciter ac spiritualiter sunt enodata, ac nostri Salvatoris ore reserata. Iure ergo in capite crucis geneseos, et in fine Deuteronomium consistunt, quia eum quem lex narrat in principio temporis cum Patre omnia condidisse, in fine temporis hunc Evangelium refert cuncta per crucem renovasse. Exodus vero bene in dextra ponitur, in quo exitus filiorum Israel de Aegypto conscribitur, et ibidem plura a Domino facta miracula narrantur, iuxta illud Psalmistae: Dextera Domini fecit virtutem. Et item: Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, et eduxit Israel de medio eius, in manu forti et brachio excelso. In sinistra quoque liber Numerus est positus, quia ipse sinistras congregationes Chore, Dathan et Abiron, contentiones contra Moysen et Aaron levasse describit, et per Domini potentiam citius compressas. At Leviticus, in medio omnium stans, crucis medietatem tenet, quia illum pontificem designat in plurimo ritu sacrificiorum, qui in ara crucis semetipsum obtulit hostiam immaculatam Deo, ad exhaurienda multorum peccata, et pro transgressoribus exorans, exauditus est pro sua reverentia. Ergo in quinque tetragonis quinque libri legis per quinque versus hic notantur, qui sunt iuxta ordinem tetragonorum loco sexto, et per senarium in semet multiplicato. Sexies enim seni faciunt in plana figura sextum tetragonum, quod facit triginta sex. Est quoque versus tetragoni in arce crucis positus iste:
3 Te Genesis crux alma beat tua munera laudat. Secundus vero est, qui in tetragoni dextri cornu positus hic:
4 Exodus atque canit transitus carmen amore. Tertius namque in medio crucis est situs hic:
5 Iura sacerdotis Leviticus optime psallit. Quartus quidem in sinistro cornu scriptus est ita:
6 Ast Numerus cantat magnalia mira triumphi. Ultimus etiam qui in ultimo tetragono, id est, in base crucis descriptus est, ita sonat:
7 Nam Deuteronomium renovantis gaudia dicit.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XI De quinque libris Mosaicis quomodo per crucem innoventur, exponitur. <<<     >>> FIGURA XII De nomine Adam protoplasti, quomodo secundum Adam significet, et eius passionem demonstret.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D