Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XI De quinque libris Mosaicis quomodo per crucem innoventur, exponitur.
| 1 | Te pater alme poli doctorem carmine in isto |
| 2 | Rectoremque voco, felicibus annue coeptis |
| 3 | Tu pius et clemens sensum dans, verbaque casta, |
| 4 | Ut tua quid prima signet lex pandere possim |
| 5 | Ad crucis aeternam laudem legisque secundae |
| 6 | Ius demonstrandum, vota, ritusque perennes. |
| 7 | Cum primum haec rite generatio maxima rerum |
| 8 | Exorta est, ex invisis crucis alma refulsit |
| 9 | Gloria cum dono lux alma beavit, et arva haec |
| 10 | Cuncta simul recreat tua quae nunc dextera Christus, |
| 11 | Et vera lucis dans munera cum cruce saeclis. |
| 12 | Nam genesis vitae laudat mirabile lignum hoc |
| 13 | Inter cuncta fuit plantatum quod paradiso, |
| 14 | Vivificans ligna tribuens et munera fructus. |
| 15 | Hoc patri atque Isaac vexit multandus ad altare, |
| 16 | Orat et exodus hoc iura satis est numerorum. |
| 17 | Eueher atque cui acerdoti umerus canit ore |
| 18 | Nupta canit triviis levibus, ventat mare, ludus |
| 19 | Udat transitu hosticus, ob magnalia cantat. |
| 20 | Et plebs carmen ei optime, pure, mira trophaea |
| 21 | Laudem in amore Dei psallitque triumphi: et Eoum |
| 22 | Hoc mare testatur victrices orbita calles: |
| 23 | At veterem hoc lignum legis dulcavit abyssum: |
| 24 | Bis petram excutit, vivam produxit et undam: |
| 25 | Namque Amalech canam devicit primitus iram. |
| 26 | Signum huius pariter nomen delevit, et illi |
| 27 | Botrum hoc vecte pium renota vexit uterque |
| 28 | Vectorum votis et ovantibus omnia laudant |
| 29 | Dona Dei terris his gaudia inesse epularum. |
| 30 | Quis bene mysteria dicit vel dicere cuncta |
| 31 | Rite valet crux dona tua? cui non satis omnis |
| 32 | Lingua creaturae poterit depromere laudem: |
| 33 | Hostia te Patris aeterni dedicaverat aram: |
| 34 | Vitae serpentem exaltasti et, tu pie, Christum |
| 35 | Monstrasti populo; de te et quid dicere possum, |
| 36 | Cuncta bona dederas, demebas et mala cuncta. |