monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA X De numero Septuagenario et sacramentis eius: quomodo cruci conveniant. <<<     >>> FIGURA XI De quinque libris Mosaicis quomodo per crucem innoventur, exponitur.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Septuagenarium quippe numerum praesens forma sanctae crucis sparsis litteris conscripta demonstrat, quo nobis intimatur, omnia mysteria, quae idem numerus continet, honori sanctae crucis decentissimo convenire. Nam septuaginta anni captivitatis, quos Ieremias propheta praedixit populo sacrilego futuros, quid aliud significant quam omne tempus istius vitae, quod per septenarium dierum numerum discurrit, quo propter peccatum primi hominis damnati sumus, et poenis aerumnisque affligimur, et variis tribulationibus atque angustiis quotidie afficimur? Sed quia finem captivitatis post septuaginta annos idem propheta praenuntiavit: hoc, nisi fallor, insinuat, quod in fine mundi captivitas nostra perfecte dissolvetur, quando novissima et inimica destruetur mors, quando scilicet et de animae decere et de corporis immortalitate sine fine cum Christo gaudebimus; atque ideo in sanctae crucis forma haec ratio oportebat demonstrari, quia ipsa per Christi passionem huius gratiae nobis contulit effectum. Cui rei concordant ipsa verba prophetae, qui ait: Haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum bonum, et reducam vos ad locum istum: Ego enim scio cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem bonum et patientiam; et invocabitis me, et ibitis et adorabitis me, et exaudiam vos; quaeretis me et non invenietis; cum quaesieritis me in toto corde vestro, inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis ad quae expuli vos, et reverti vos faciam ad locum a quo transmigrare vos feci, et reliqua. Quid est enim quod dicit propheta: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum bonum? nisi quod dicit Apostolus: Quando autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Et item: In novissimis diebus locutus est in Filio suo, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Cum coeperint impleri dixit, non cum completi fuerint, quia non in consummatione mundi, sed in novissima aetatum saeculi incarnatus est Christus, et per verbum Evangelii illuminavit credentes, atque per passionem et resurrectionem suam restauravit genus humanum. Quod enim his in hoc capitulo reversionem praedicat, hoc est in eo quod dicit: Et reducam vos ad locum istum; et paulo post subiungit: Et reverti vos faciam ad locum a quo transmigrare vos feci, potest intelligi, quod animae reversionem ad requiem in priori sententia; et in secunda corporum resurrectionem ad gloriam insinuet. Post mortem ergo sanctorum animae modo in paradisum vadunt, et in fine mundi recipientes corpora sua, regnum intrabunt aeternum. Septuaginta vero hebdomadas numeravit Daniel usque ad Christum, quando finem acciperet delictum et praevaricatio, et adduceretur iustitia sempiterna. Verum ut haec apertius elucescant, ipsa iam angeli ad prophetam dicta videamus. Septuaginta, inquit, hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum, et reliqua. Nulli dubium, quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. Numerentur igitur istae hebdomadae per septenos annos distinctae, a vicesimo anno regni Artaxerxis regis, quando Nehemias pincerna eius impetravit ab eo restaurari muros Ierusalem, templo multo ante, Cyro permittente, constructo, quae ipsae abbreviatae esse describuntur, hoc est, secundum lunae computum duodenorum mensium lunarium: hinc fiunt anni quadringenti nonaginta, qui ad solem redacti faciunt annos quadringenti septuaginta quinque, ad eius vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomadas septem et sexaginta duas fuisse completas, sed et partem septuagesimae hebdomadis inchoatam. Et post hebdomadas, inquit sexaginta duas occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negatus est. Non statim post sexaginta duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus, quam ideo, quantum coniicere possumus, segregavit a caeteris, quia de hac erat plura relaturus. Nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, sed continuo ex quo a Ioanne praedicari coepit negatus est. Confirmabit autem multis pactum hebdomadibus, una ipsa videlicet novissima, in qua vel Ioannes Baptista vel Dominus et apostoli praedicando multos ad fidem converterunt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, hoc est, quinto decimo anno Tiberii Caesaris, quando inchoato Christi baptismate hostiarum purificatio Christi fidelibus paulatim vilescere coepit; et merito, quia quanto magis appropinquabat veritas, umbra secedebat. Dignum etiam erat ut quando ipse Salvator in cruce fieri voluit hostia legalis, pecudum desineret victima, et quando verus agnus Dei Christus pro totius mundi peccatis immolatus est, typicus ille deficeret, qui pro unius gentis liberatione in testimonium occisus est. Item septuaginta presbyteros Moyses Domini mandato populo praetulit, ut ostenderet solummodo qui per Spiritus sancti gratiam legem spiritualiter intelligunt, idoneos esse aliis magisterium praebere. Et hoc in sanctae crucis decebat numero ostendi, quia non est inventus, neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram, qui aperiret librum, et solveret septem signacula eius, respiceretque illum, nisi agnus qui in medio throni stat tanquam occisus, habens cornua septem et oculos septem: Leo quidem de tribu Iuda, radix David, qui clavem tenens claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit, qui datus est in lucem gentium ut aperiret oculos caecorum, ut educeret de conclusione vinctum, de domo carceris, sedentem in tenebris et umbra mortis. Sunt quidem hic in figura sanctae Crucis quinque spherulae dispositae, quae simul numerum septuaginta continent, sigillatim vero unaquaeque quatuordecim harumque tres unum versum tenent in longitudine a summo incipientem et in ima desinentem, ita:
2 Crux pia constructa hic superasti vincula mortis. Item in latitudine tres summulae alium versum tenent ita:
3 Magna bona et sancta hic superasti crimina saecli. Medietas quoque crucis utrique versui communis est.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA X De numero Septuagenario et sacramentis eius: quomodo cruci conveniant. <<<     >>> FIGURA XI De quinque libris Mosaicis quomodo per crucem innoventur, exponitur.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D