Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA X De numero Septuagenario et sacramentis eius: quomodo cruci conveniant.
| 1 | Quid ferat en vitam, corruptio quid vereatur, |
| 2 | Debita quid laxet, quid vincla tenacia cedat, |
| 3 | Nunc decet ut verax spe hilaris hoc musa beato |
| 4 | Carmine depromat, crucis ardua dicat et acta. |
| 5 | Hoc merito vox fauce omnis hoc personet arte, |
| 6 | Os, digiti, plectrum, vota, cor, lingua, loquela: |
| 7 | Quod cecidit bello torvus draco, noxius ille |
| 8 | Arte venenata hominem trux qui expulit Eden: |
| 9 | Traxerat atque cadens de coeli lucifer arce |
| 10 | Tertiam ad inferni fumantia sulfure stagna |
| 11 | Astrorum partem secum: quia fraude superbus |
| 12 | Temptavit supero sons se similare supernum |
| 13 | Ingelida statuens aquilonis sede tribunal: |
| 14 | Agnus huncque lupum superavit, iure potenti |
| 15 | Eripuit praedam studiaque ferocia pressit: |
| 16 | Imo at gentes ex placito ad sacra nuntia cura |
| 17 | Convertit, meliora notans, caelestia donans: |
| 18 | Ne albo ortu laedat huic casto fabula iam si in |
| 19 | Robore consurgit, qui dogmata sensit aperta |
| 20 | Ne areat os cantu, supplet rex arida haustaque |
| 21 | Inque sacra laude fecundat germinis auctor. |
| 22 | Ista en perfidiam causat prae munere cellit |
| 23 | Virtus larga crucis, dimittens debita mundo. |
| 24 | Denique hoc numero manifesta redemptio toto |
| 25 | Quod fuerit mundo, Danielis septuaginta hoc |
| 26 | Ebdomadae signant: ut praevaricatio certum |
| 27 | Acciperet finem, peccatum, et noxa, et iniquum: |
| 28 | Iustitiamque aeternam adduceret ipse creator. |
| 29 | Ieremias decies septenos scripsit et annos, |
| 30 | Post quos ipse suos a vinclis solveret auctor: |
| 31 | At Moyses sanos monitu discreverat ipse his |
| 32 | Quos docuit tolerans seniores septuaginta: |
| 33 | Saecula pacificans, crux lustras tota beato |
| 34 | Famine Evangelii, decalogi, et foedere claro. |
| 35 | Nec eris inscripta impos reor ipsa figura, en |
| 36 | In quinis sensus summis des, quod pie cunctos |
| 37 | Magnifice et placite iusto tibi iure favere. |