| 1 | Ergo haec figura sanctae crucis per quatuor hexagonos et per monadem inter medios positam, omnes dies anni complectitur. Siquidem annus solaris habet dies CCCLXV et quadrantem. Divide ergo hos per IV: quater XCI, CCCLXIV fiunt, et remanet unus dies et quadrans. Divide illum unum diem per IV: quater sex horae XXIV fiunt, quod est integra dies a solis ortu usque ad alterum solis ortum. Divide ipsum quadrantem, quater enim hora et semis sex horas complent, quod est bissexti per singulos annos incrementum, ac inde fit si totum annum in quatuor partiaris, quod unaquaeque pars dies XCI et horas septem ac semissem contineat, atque haec fiat vera partitio quatuor vicissitudinum, id est, veris, aestatis, autumni et hiemis, ut singulae dies XCI et septem horas ac semissem habeant. Notandum tamen quod in hac figura quadrantis demonstratio aliter non fit, nisi sub intellectu et examinatione sex angulorum, ut horae singulae singulis deputentur angulis. Si enim quatuor hexagonos in angulis suis perspexeris, XXIV horas in his notabis: qua scilicet plenitudine horarum dies bissextilis conficitur, et non absurde haec ratio huic rei discreta est. Si enim in quatuor annis quadrantilis portio ad unius diei pervenerit summam, rite in quatuor hexagonis quater sex horarum crux ostendit et normam. Recte ergo hexagonus divinitus huic dispositioni ordinatus est: quia senarius numerus in tota anni serie plurimum valet. Ad hoc quoque demonstrandum ponamus partem unius capituli de libro sancti Augustini quarto de sancta Trinitate. Annus etiam unus, si XII menses integri considerentur, quos triceni dies complent (talem quippe mensem veteres observaverunt, quem circuitus lunaris ostendit) senario numero pollet. Quot enim valent sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis, ut perveniatur ad X, hoc valent LX in secundo ordine, qui constat ex denis, ut perveniatur ad C. Sexagenarius ergo numerus dierum, sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicantur, tanquam senarius secundi versus, et fiunt sexies sexaginta, trecenteni et sexaginta dies, qui sunt integri XII menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est. Restant autem quinque dies et quadrans diei, ut sol impleat cursum suum, annumque concludat. Quatuor enim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est intercalari excurso quadriennio (quod bissextum vocant) ne temporum ordo turbetur. Etiam ipsos quinque dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet. Et primo sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt iam dies quinque sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro uno die. Deinde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans sex horas habet. Totus enim dies, id est, cum sua nocte, viginti quatuor horae sunt: quarum pars quarta, quae est quadrans diei, sex horae inveniuntur. Ita ergo in anni cursu senarius numerus plurimum valet. Merito itaque sanctae cruci aptata est series dierum, quia per ipsam illuminata sunt corda hominum. Ipsi competit copulatio hexagonorum, quia in ipsa constat perfectio rerum. Ad ipsam ordo temporalis lucis convenit, quia per ipsam lucem aeternam homo invenit. Ad illam nonagenarius numerus cum monade concurrit, quia per illam angelicus ordo ad sui numeri plenitudinem pervenit. Ad ipsius quoque medietatem ex quatuor partibus hexagoni directi unitate copulantur, quia per ipsius maiestatem omnes gentes ex quatuor plagis mundi in unitate fidei sociantur, ipsiusque completo opere coelestis atque terrestris creatura una charitate coniunguntur. Ipsi honor et maiestas, per cuius clementiam haec cuncta perpetrata sunt, laus et gloria in saecula saeculorum. Habet quippe haec species sanctae crucis in longitudine per duos hexagonos metrum sapphicum, quod est pentametrum, endecasyllabum, et sunt eius tres versus pares. Recipiunt autem singuli hos quatuor pedes binarum syllabarum, trocheum, spondeum, trocheum, iambum et ultimum trissyllabum bachium. Post tres autem versus additur dicolos dactylicus, hoc est, dactylus et spondeus. Suntque in supremo hexagono hi versus: |