Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA IX De diebus anni in quatuor hexagonis et monade comprehensis, et de bisextilli incremento, quomodo in specie sanctae crucis adornentur et consecrentur.
| 1 | Sol et luna, Deum hic Christum en benedicite Hiesum: |
| 2 | Crux quae est vester honor, stabilis lux, pacifer ordo, |
| 3 | Laus, probitas, series, per cuncta et saecula lumen: |
| 4 | Vosque diem hac noctemque simul perpenditis hora, |
| 5 | Stringitis atque huius centena ad vincula gressum, |
| 6 | Stirpsque habet haec senos decies et quinquies unum, |
| 7 | Atque thoro in proprio decies quoque rite tricenos: |
| 8 | Namque his sol rota quae se noscitur indere, luna et |
| 9 | Temporaque his tota et semel omnis circuit annus, |
| 10 | Binosque et decies quinos habet his globus orbes: |
| 11 | Septimanae atque habet unius quoque limitis oram |
| 12 | Annus ad hancque diem versum tenet omnis, et ordo hic: |
| 13 | Nam hora it ad hanc, tempus, annalis cursus et astra. |
| 14 | Iam hucque quadrans alis crux tota quem notat arte |
| 15 | It quater et saenis arce circumvolat umbris, quae |
| 16 | Accrescunt numero, invitus quem ostenderit et sol |
| 17 | Calle supervacuum hoc ecce aequinoctia signant. |
| 18 | Tu sacra stirps quae clara die ornas cuncta tenebris, |
| 19 | Crux, quoque sancta micas, hinc en et Christus ubique |
| 20 | Ora crucis complet, celsi ibas baratrum orbem ara |
| 21 | Arto ordine sceptrum hac atque aethera celsa, nam |
| 22 | Haecque decus mundi est. Sem regit astra poli hinc |
| 23 | Donat magna salus hoc sede hac, clautrasque coeli |
| 24 | Laus hominum haec odis planat cuncta Dei hausta. |
| 25 | Lux abiit cum summa iugis primum astra adit en sol, |
| 26 | Atque sacram effigiem hostis in ardua sistit Hiesum. |
| 27 | Nam Iudaea fremens satis extulit arbore pomum, et |
| 28 | Quo hoc possent tetragoni quaerere partibus orbis |
| 29 | Gentes et populi ex quattuor maris undique summis. |
| 30 | Haecque dapes vitae monstrantur de cruce cunctis. |
| 31 | Quod satientur ibi, et decies decuplata resumant. |
| 32 | Dona patris summi, atque novenos tum aethere cernant. |
| 33 | Angelicos populos, o singuli et undique fulgeant. |
| 34 | Hinc moneo ut cantus totos pia scriptaque agamus. |
| 35 | Quatenus exitium spe cum mors aspera in orbem huc |
| 36 | Iam fremit: hac pelli una et de exilio hinc valeat iam: |
| 37 | Post quoque regna Dei et supera iam luce nitentes |
| 38 | Prendamus, laeti hinc rerum et resonemus ovantes |
| 39 | Auctorem Christum Dominum omnipotentis, et almi |
| 40 | Nempe Patris natum, verum, almum atque arce supernum. |
| 41 | Sit quoque haec nostra ratio, laus semper, et ardor. |