| 1 | Duodenarius ergo numerus quam bene et apte sanctae cruci conveniat, non parvae rationis est intelligere: quippe cum duodecim venti sint, qui mundum perflant, et duodecim signa zodiaci, quibus septem planetae circulos suos ordinate et disposite pergunt, et duodecim menses, quibus annuus cursus peragitur; artificialisque diei horae duodecim, quibus sol totam superficiem terrae illustrat; duodecim quoque patriarchae, ex quibus omnis multitudo filiorum Israel propagata est, quae terram repromissionis secundum sortes duodecim tribuum possedit, a quibus exorti sunt prophetae, divini partus praecones. Unde et ipse Salvator carnem suscipere, et inter homines nasci dignatus est: qui lux in hunc mundum veniens, duodecim apostolos, quos ex ipsa gente elegit sol iustitiae, in horarum similitudine illustrans, per cunctas plagas orbis, ad sanctae Trinitatis fidem praedicandam direxit. Et in aedificio coelestis Hierusalem eiusdem numeri sacramentum multipliciter insinuatur, quod Apocalypsis quidem ostendit, ubi ita scriptum est: Et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem, descendentem de coelo, a Deo habentem claritatem Dei: lumen eius simile lapidi pretioso, tanquam lapidis iaspidis, sicut cristallum; et habebat murum magnum et altum, habens portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina scripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel. Ab oriente portae tres, ab aquilone portae tres, ab austro portae tres, et ab occasu portae tres; et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum et agni, et reliqua. Sancta enim Ecclesia in hoc aedificio spirituali significatur, quae est coelestis videlicet Hierusalem, et urbs regis magni, cuius artifex et conditor est Deus, qui fundamentum eius simul et consummatio est, qui pro nobis etiam pontifex fieri dignatus est, ut proprii sanguinis hostia eiusdem moenia civitatis ablueret pariter atque dedicaret. Omnia quaecunque habet propria pace ipse possidet, unde et in pectore summi pontificis duodecim lapides pretiosi, quaterno versu dispositi, et duodecim patriarcharum nominis inscripti videbantur imponi, ut pulcherrimo panderetur, omnia spiritualia charismata, quae singuli quique sanctorum viritim ex parte perficiebant, in mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu, pariter et perfecte fuisse completa. Quod in Evangelio quoque Ioannes testatur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Et paulo post: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. |
| 2 | Habet ergo haec species sanctae crucis in cornibus suis ternas lineas, ut demonstret, quod sicut ipsa dextra laevaque, in directo tramite suo vicinas et coadhaerentes lineas habet, ita ventorum quatuor cardinalium principalitas, in dextra et in sinistra ventos alios positione sua consociat, sic et quatuor tempora, ternos menses singula habentia, sive aequinoctiis sive solstitiis media, iuxta quosdam dirimuntur: quod illi planum erit, qui Graecorum seu Aegyptiorum de temporibus rationes sedulus discere curat. Sunt autem in ipsa cruce duo versus hexametri, quorum prior in longitudine a summo deorsum vadens, hic est: |