monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA VIII De mensibus duodecim, de auodecim signis, atque duodecim ventis, et de apostolorum praedicatione, deque caeteris mysteriis duodenarii numeri, quae in cruce ostenduntur.

1 Christus Salvator, Christus rex arce serenus,
2 Consilium, virtus magna et benedictio, lumen,
3 Patris divina proles: certe trahit omne hinc
4 Ius ortum, factura fabrum mos castus honorem.
5 Hincque bonum quicquid verum mirumque videtur
6 Iustitiae quicquid arce, quicquid manet orbe.
7 Quicquid rite probat et profert ordine mundus,
8 Angelus atque bonus, quae nam suffert et iniquus
9 Sunt hinc, quodque Deus vanum deiecerat ex hoc
10 Saeclo ius revocans: en omnia Christus honore
11 Complectit dominans, consignat munera nutu.
12 Hinc decet ut genus humanum et luminis exul
13 Noret hos radios: quos erigit haec benedicta
14 Crux salvans, et reddens quem iam primus habebat
15 Exortum lucis, nocuus quo abscesserat Adam.
16 Quotquot iam radios vere en istos celebrant
17 Perpetua lucis fulgescunt sorte crebro quae.
18 Hoc candore satis micuerunt arma prophetae,
19 Grex et apostolicus decoratur luce corusca.
20 Hocque fides Christi candet, hoc sole relucent
21 Corda bene hominum, vota quo lumine gliscunt
22 Iusti pollentes per mystica signa bonumque
23 Conicient radium mandatis credere ob ipsum,
24 Et tribuunt populis cum iura superna notare
25 Ascribunt Christus consortia ducere vitae:
26 Christus rex dominus divinus munere summus
27 Scandens alta crucis en robora, funditus in hoc
28 Istam tunc speciem plantando pandere caelos
29 Tradidit, et voluit gratos conquirier illic:
30 Ergo quater ternos ab aquarum et limite mundi
31 Hoc ventos in calle crucis benedixerat, ipse
32 Signaque bissena princeps stipando gubernat,
33 Ac duodena suis oriens plaga suscipit oris
34 Tracta Dei spatia, en his sectio tota laborat,
35 Omnia nam Christi crux gloria septa resolvit,
36 Ipsaque sancta poli stans gaudia iuraque terrae
37 Proponit, signat, laudat, probat, ipsaque donat.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8