monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA VII De quatuor elementis, de quatuor vicissitudinibus temporum, de quatuor plagis mundi, et de quatuor quadrantibus naturalis diei, quomodo omnia in cruce ordinentur, et in ipsa sanctificentur. <<<     >>> FIGURA VIII De mensibus duodecim, de auodecim signis, atque duodecim ventis, et de apostolorum praedicatione, deque caeteris mysteriis duodenarii numeri, quae in cruce ostenduntur.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Recte igitur quaternarium numerum perfectione sacratum pene nullus ignorat, et ideo bene illum in forma crucis Christi transfiguratum totus orbis veneratur. Siquidem mundum quatuor elementis constare manifestum est, id est, igne, aere, aqua et terra. Et totum orbem quatuor terminari partibus sive angulis notum est, oriente scilicet et occidente, aquilone et meridie. Quatuor quoque sunt vicissitudines temporum, id est, ver, aestas, autumnus, hiems; et quatuor quadrantes naturalis diei, id est, quater senae horae, quae tamen his initiis dignoscuntur, mane videlicet et meridie, vespere et intempesto. Sed quomodo cruci convenienter possit haec dispositio coaptari, intimandum est. Si ergo erectam crucem voluerimus aspicere, ignem, quod supremum est elementorum, in arce illius collocemus; aerem quoque et aquam, quae media sunt in elementis, in transverso crucis ligno, quod per medium stipitis erecti ducitur, consignemus; terram vero, quae gravissima est et imum in creaturis tenet locum, inferiori parti crucis deputemus. Haec quippe omnia elementa sicut quadam naturae propinquitate sibimet commiscentur, ut mundi integritatem perficiant: ita etiam quatuor partibus crucis sibimet sociantur, ut perfectam speciem eius demonstrent. Si autem quatuor plagis orbis eam velimus assignare, iacentem metiamur necesse est ita: ut primam partem eius orienti, extremam occidenti, dextram aquiloni, sinistram austro deputemus. Similiter quoque quatuor vicissitudines temporum naturalis diei, eadem dispositione in cruce possunt adunari, ut una species anni sive diei congrue in his queat ostendi. Ver enim atque aurora ortum lucis et coalescentia in terra germina ordine suo proferunt, et ob hoc bene orienti deputantur. Aestas autem atque meridies propter fervorem austro coaptantur, quia dum in eisdem coeli partibus sol erigitur, flagrantiore mundum torret calore. Autumnus namque et vespera iure occidenti mancipantur, eo quod tunc omnium fructuum terrae messis finitur, et tota diei spatia terminantur. Hiems ergo et intempestum septentrioni assimilantur, eo quod tunc terra frigore torpeat, et magis quieti quam alicui operi tempus opportunum sit. Igitur dum omnia per crucem constat esse recuperata, et per Christi passionem renata ac meliorata, rite ad eius laudem cuncta conveniunt, quia ipse est cum Patre et Spiritu sancto unus Deus, cui soli benedictiones illae competunt, quas tres pueri in camino ignis ardentis, omnes creaturas ad laudem Creatoris exhortando, concinnebant atque dicebant: Benedicite, omnia opera Domini, Dominum, et caetera. De quo et Psalmista dicit: Laudent eum coeli et terra, mare et omnia quae in eis sunt: quia, secundum Apostolum, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Cur vero in rotis quatuor elementa sive quatuor tempora seu quatuor plagas mundi depinxerim, haec ratio est, quia omnis mundi machina temporalis est, et quadam permistione elementorum atque successu temporum variabilis sive mutabilis, Salomone attestante, qui ait: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Nunc ignis aerem siccat, aqua humidiorem facit, nunc terra aquarum alluvionibus afficitur, nunc solis ardore siccatur. Aqua quippe natura mobilis est, et quemdam circulum cursu conficit. Omnia flumina, inquit Ecclesiasticus, intrant in mare, et mare non redundat, ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Ignis quoque similiter naturalem motum habet unde ad altiora se semper erigit accensus, et locum sibi super aera quaerit. Discurrunt fulgura, et crebris micat ignibus aether. Tempora namque circulis transeunt, et vicissitudines quatuor ternorum mensium orbibus eunt. Annus quoque ab eo quod semper vertatur, et in se redeat nomen accepit. Dicitur et orbis terrae et vertigo poli terras atque aequora circumvolvere. Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Quinque tenent zonae coelum, obliquus qua se signorum verterit ordo. Sunt quoque et ipsi versus in totis conscripti sphaerici sive circularis numeri: id est, triginta sex qui per senarium senario multiplicato in senarium terminat, quorum primus in supremo circulo hic est versus:
2 Ver oriens ignis aurora hac parte relucent. In infimo vero hic:
3 Autumnus, zephyrus, tellus et vespera hic fit. Dextro namque hic:
4 Arcton hiems lympha media nox ecce locatae. Et in sinistro hic versus:
5 Aer, aestas, auster arci hic sit meridiesque.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA VII De quatuor elementis, de quatuor vicissitudinibus temporum, de quatuor plagis mundi, et de quatuor quadrantibus naturalis diei, quomodo omnia in cruce ordinentur, et in ipsa sanctificentur. <<<     >>> FIGURA VIII De mensibus duodecim, de auodecim signis, atque duodecim ventis, et de apostolorum praedicatione, deque caeteris mysteriis duodenarii numeri, quae in cruce ostenduntur.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7D