Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA VII De quatuor elementis, de quatuor vicissitudinibus temporum, de quatuor plagis mundi, et de quatuor quadrantibus naturalis diei, quomodo omnia in cruce ordinentur, et in ipsa sanctificentur.
| 1 | Omnia iam splendent vero de lumine Christi |
| 2 | Illustrata, crucis et sacrae facta beando |
| 3 | Concelebrant, ut victori sic vota superno |
| 4 | Debita persolvant, devote regna canentes |
| 5 | Cuncta tenere modum sub magno numine Hiesu. |
| 6 | Quicquid in orbe meat edacis quicquid ubique |
| 7 | Est, sapit et sentit, vivit, et iura reservat: |
| 8 | Hoc terra, pontus, hoc sidera, gramina, venti, |
| 9 | Imperio suberunt, hoc sunt, anteque fuerunt |
| 10 | Imber, nubs, grando, glacies, nix atque pruina, |
| 11 | Fontes, et rivi, pulvis, et ros, iubar absque hoc |
| 12 | Cretae, arcton, actu, stellae atque aera quaeque. |
| 13 | En almum, et non vaaharo, rursus dicite vera, |
| 14 | Ac modulos, cantus, odas, cantet quoque iustus: |
| 15 | Omnia crux trahat, et sano pie iure coronet: |
| 16 | Laude Dei non discordet, sed dicat honesta |
| 17 | Eius opus gaudens, pisces, dirique dracones, |
| 18 | Colles, et luci, montes, pecora, arbos, harena, |
| 19 | Cumque feris, vespae, vermes, et bestia rictu: |
| 20 | Et placidae vultu, seu saeva mente volucres: |
| 21 | Xristicolae quis aula poli, terraque sata fit: |
| 22 | Vobis virtus lumen ducens undique ad hostes |
| 23 | Nuntia fert, prex fit aut unda, sed ore peritus |
| 24 | Fama idem ah abicit palmam nosci hic rapto |
| 25 | Dat felici, dat iustis haec nuntia cunctis: |
| 26 | Parcens rite hosti, dat fatu vivere, multos |
| 27 | Sed iure damnat, quos auctus sepsit iniquus. |
| 28 | Inde decet pariter ora ymnizantia laudes |
| 29 | Votaque declament grates, en vestra polorum |
| 30 | Turba, et tu populus quem profert tellus ubique: |
| 31 | Vos ratio consors pariter direxit ad odas: |
| 32 | Gaudia vos caeli caelestia regna bonaque |
| 33 | Iam sorte capiunt, et votis valde requirunt: |
| 34 | En dedit hoc vester vobis Salvator, et ipse |
| 35 | Rex proprius praesul laetusque creator Hiesus. |