monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA VI De quatuor virtutibus principalibus quomodo ad crucem pertineant, et quod omnium virtutum fructus per ipsam nobis collati sunt. <<<     >>> FIGURA VII De quatuor elementis, de quatuor vicissitudinibus temporum, de quatuor plagis mundi, et de quatuor quadrantibus naturalis diei, quomodo omnia in cruce ordinentur, et in ipsa sanctificentur.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Quantos ergo et quales fructus lignum sanctae crucis germine suo proferat, dignum est etiam in hoc sacro carmine modo commemorare, cuius fructus aeternus est et radix perpetua; cuius odor mundum replet, et sapor fideles saginat; cuius splendor solem superat, et candor nivem obfuscat; cuius cacumen polum excedit, et cuius infimum inferna penetrat; cuius firmitas humiliat, iucunditas exaltat, et cuius potentia exaltata humiliat. Omnium enim virtutum series per ipsum et in ipso collata est mundo, quia in ipso rerum perfectio completa est. In ipso celsitudinem suam prudentia demonstrat, in ipso soliditatem suam iustitia revelat, in ipso potentiam suam fortitudo consignat, in ipso moderamina sua temperantia collaudat. Hic etiam prudentia acquisitionem sapientiae et comprehensionem veritatis devotius concedit, atque hic providentiae, intelligentiae et memoriae dona, omnis fidelis percipit. Hic iustitia fidei fundamentum posuit, atque hinc pietatis et religionis, gratiae quoque et vindicationis aequitatem unicuique distribuit. Hic fortitudo blanda et adversa magnificentissime contemnit, atque hinc fidentiae, patientiae et perseverantiae exempla proponit. Hic emperantia in libidinis ac pertinaciae insolentes impetus frena disciplinae iniicit, atque hinc pudicitiae et continentiae, clementiae quoque et sobrietatis multiplicia dona desiderantibus impendit. Hoc videlicet lignum ab ipso plantatum est, de quo dicit Propheta, ligni comparationem faciens: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et omnia quaecunque fecerit prosperabuntur. Decursus ego aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum. Et de semetipso Veritas dicit: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Lignum ergo secus decursus aquarum est cum foliis et fructu, quia protectionis suae nobis umbraculum proferens apparuit Creator in carne, et humanum genus per resurrectionem ad vitam erexit, quod per defectum quotidie ibat ad mortem. Vere enim istud lignum dedit fructum in tempore suo, quando Salvator noster passione et resurrectione sua completa, Ecclesiam per totam mundi latitudinem in se vitem veram coadunatam cunctis virtutibus fecit abundare, ipso hoc testante: Ego sum, inquit, vitis, et vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. Spirituales enim hic gignuntur fructus, quos enumerat Apostolus dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia, castitas. Bene ergo in sancta cruce spiritualis adhibetur fructus, quia omnium bonorum in ea crucifixus est auctor. Nam ex parte carnis, dum in ea mori voluit Christus, salutem integram humanum percepit genus. Granum frumenti in terram cecidit, et gloriosam martyrum segetem protulit. Unus stips portavit hominem suspensum, et totus mundus ad coeleste dedicatus est regnum. Iudaea gens insolens non timuit perimere regem, et totius orbis gentes ipsum susceperunt Redemptorem, quia in semine Abrahae benedicentur omnes familiae terrae.
2 Quatuor ergo hae figurae in unam crucis formam dispositae, quatuor principalium virtutum continent nomina: prudentiae quoque, iustitiae, fortitudinis et temperantiae, ex quibus omnis virtutum series procedit, et in quibus ratio bonae vitae consistit. Sunt ergo memoratae figurae secundum trigoni speciem coniunctae, sed variis gradibus distinctae. Facti sunt enim in duobus lateribus uniuscuiusque constare, et nullum nisi per sancti Spiritus gratiam eas posse impetrare. Tenet quoque haec positio sanctae crucis, in trigonis suis quatuor versus triginta sex litterarum, id est, in singulis singulos: quorum primus qui in supremo positus est trigonus, tenet hunc versum, incipientem a dextro angulo superius, et circumeuntem per caeteros angulos, usque ad illum unde incipiebat, ita:
3 Arce crucis Domini summa prudentia sistit. In infimo autem trigono incipit versus hic, a dextro angulo desubtus, et vadit per caeteros circum, usque ad ipsum a quo initium capiebat, ita:
4 Iustitia et prona mandat se parte tenendam. Dexterae autem partis trigonus continet hunc versum, ab infimo angulo primum sursum ascendendo, sic circumeundo caeteros usque ad initium suum, ita:
5 Forti sed in dextro cornu fert stipulatu do. Sinistri vero trianguli versus, a medio angulo initium sumit, gradiens primum ascendendo usque ad alterum angulum, indeque per circuitum ad caput suum revertitur, ita: Cum in levo moderans disponit iura modesta. Modestia igitur per syncopam scripta, pro temperantia ponitur, species pro genere.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA VI De quatuor virtutibus principalibus quomodo ad crucem pertineant, et quod omnium virtutum fructus per ipsam nobis collati sunt. <<<     >>> FIGURA VII De quatuor elementis, de quatuor vicissitudinibus temporum, de quatuor plagis mundi, et de quatuor quadrantibus naturalis diei, quomodo omnia in cruce ordinentur, et in ipsa sanctificentur.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D