Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA VI De quatuor virtutibus principalibus quomodo ad crucem pertineant, et quod omnium virtutum fructus per ipsam nobis collati sunt.
| 1 | Omnipotens virtus, summa sapientia, Christe, |
| 2 | Ornas qui totum arce crucis Dominus pie mundum, |
| 3 | Dispensasque tuis sanctis pia dona salutis: |
| 4 | Namque quadriga piis bene cornibus apta quaternis |
| 5 | Virtutum pandit seriem, dedicante triumpho |
| 6 | Victoris regis ostendens sanguine cunctas |
| 7 | Proficere ac species fructu pietatis in orbe. |
| 8 | Est virtus habitus animi morum et decus omne, |
| 9 | Nobilitas vitae, ratio et moderatio linguae, |
| 10 | Quae crux alma piis iusta das laude probanda |
| 11 | Cuncta simul placito depromis singula voto. |
| 12 | Sancta tua docuit tenerum prudentia mundum; |
| 13 | Ex te iustitia bene fervens spernere gaudet |
| 14 | Terrorem zabuli, scandit benedictus amorre |
| 15 | Ad pia consilia, mentem aufert fraude voratam: |
| 16 | Unde ac carnalem poterit vim et tollere pugnam |
| 17 | Vi tota, nisu forti, hinc quoque ad inclyta visu |
| 18 | Attendit, adversa ferens it cum ipsa vetando |
| 19 | Pestifera vetitas scelerum cum noxia caedis |
| 20 | Ostendens et psallere iam bona tempora posse, |
| 21 | Signa Dei scire, et mandata edisserere ac spe |
| 22 | Et facto lucem conquirere hinc modo sanctos |
| 23 | Arrectaeque aures caelestibus optima digne |
| 24 | Conducant, quod dona parent et germina ruris |
| 25 | E foliis fructus, correptaque squalida rite |
| 26 | Vimina succendant, et regia fercula promant. |
| 27 | Hos ergo fructus pietas sacratissima sevit, |
| 28 | Gratia purgavit, patientia et arte probavit, |
| 29 | Pactum coniunxit, et lex patris alma rigavit, |
| 30 | Produxit bonitas, nam vivida gramina Christi. |
| 31 | Sacravit cultus, et laus constantia cunctos |
| 32 | Fulcibat culmos, nova grana per omnia virtus |
| 33 | Iam humilis condit, nutritque modestia plenam |
| 34 | In spica frugem, dat perseverantia fructum et |
| 35 | Tempore maturum candentem concite Christus: |
| 36 | Tum crux per te iustitia et prope numine viso |
| 37 | Mittens iam falcem concludet in horrea messem. |