monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA V De quatuor figuris tetragonicis circa crucem positis, et spirituali aedificio domus Dei. <<<     >>> FIGURA VI De quatuor virtutibus principalibus quomodo ad crucem pertineant, et quod omnium virtutum fructus per ipsam nobis collati sunt.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 In hac igitur pagina crux sancta per medium tendit, quatuor quadrangulas formas circa latera eius positas habens: ad ostendendum utique coelestis aedificii structuram, Ecclesiae videlicet Dei vivi, quae et domus eius est, columna et firmamentum veritatis. Ad hanc ergo domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vita praemittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores, neque enim ultra mori poterunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, ipso attestante, cum ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod exponens evangelista subiunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Dicit autem Apostolus de nobis: Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis. Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum Dei per inhabitantem spiritum eius efficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum et ipsius videlicet Domini, et membrorum eius quae nos sumus, templum illud materiale tenuit, quod Salomon rex aedificavit in Hierusalem; sed ipsius tanquam lapidis angularis singulariter electi et pretiosi in fundamento fundati; nostri autem tanquam lapidum vivorum superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsum Dominum. Quod ostendit Apostolus dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Iesus. Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari: quia, sicut ait Petrus, Non est aliud sub coelo nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Et item: Ad quem, inquit, accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. Possunt ergo huius fundamenti primi lapides ac fundationi habiles, patriarchae et prophetae, apostoli et martyres non incongrue accipi, qui sive praedicando, sive operando, sive patiendo, fidei fundamenta nobis iecerunt, et quorum auctoritatem in doctrina, exempla in actibus, imitationem in tolerantia caetera turba fidelium sequitur. Nam sicut apostoli et martyres post Salvatoris incarnationem, passionem et resurrectionem atque ascensionem in coelos per totum orbem spirituale aedificium domus Dei Christum praedicando, sive etiam pro Christo moriendo fabricati sunt, ita ante adventum eius in carne patriarchae atque prophetae in priore populo, et in his regionibus in quibus degebant, semper aliorum vitam verbis atque exemplis in melius convertere satagebant, quatenus digna conversatione Deum habere mererentur habitatorem, ipsumque sibi esse sentirent Deum propitium, sub cuius dominatione positi cognoverunt omnipotentem. Bene ergo in libro Regum scriptum est de illa typici templi aedificatione, quod praeceperit rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos. Lapides ergo pretiosi sunt sancti viri, qui meritis sunt praeclari, qui bene quadrari iubentur, ac sic in fundamento poni. Quadratum namque omne quocunque vertitur fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae assimilantur corda electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium adversitate, nec ipsa etiam morte a sui rectitudine status possint inclinari: quales videlicet doctores Ecclesia non solum de Iudaea, verum etiam de gentibus perplures suscepit. Recte quidem in sancta cruce haec aedificatio demonstratur, quia in ipsa, id est, in passione Christi tota Ecclesia catholica fundata, fabricata perfecte, atque dedicata est, nec hoc aedificium unquam veniret ad effectum, nisi per Crucem liberaretur genus humanum, nec ipsius sacerdotis digne compleretur officium, nisi ipse sacerdos in cruce fieret sacrificium.
2 In ipsa autem cruce continetur hic versus scriptus:
3 Inclyta crux Domini Christi fundamen et aulae
4 In tetragonis vero circa crucem positis versus conscripti, non per circuitum penitus gyrant, hoc est, ut finalibus litteris ad inceptivas per anfractum redeant, sed omnes in dextro angulo suo superius incipientes, per sinistrum supra ad sinistrum infra in decem et novem litteris descendunt, postea iterum in dextro angulo superius a vicesima littera incipientes, et descendendo per dextrum inferius vadentes ad sinistrum usque infra decem et septem litteris pertingunt: et sic unusquisque versus quatuor tetragonorum triginta sex litteras continet, qui utique numerus est tetragoni plani et senarii in semetipso multiplicatione confecti, sicut in sequentibus demonstrabimus. Est autem versus hic tetragoni subtus dextrum cornu positi:
5 Te patriarcharum laudabilis actio signat.
6 Subtus sinistrum vero positi tetragoni iste est:
7 Plebsque prophetarum divino famine iussa.
8 At eius quoque, qui supra dextrum cornu crucis positus est, talis est versus:
9 Agmen apostolicum pandit tua rite tropaea.
10 Supra sinistrum vero talis:
11 Martyrum et ipse chorus effuso iure cruore.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA V De quatuor figuris tetragonicis circa crucem positis, et spirituali aedificio domus Dei. <<<     >>> FIGURA VI De quatuor virtutibus principalibus quomodo ad crucem pertineant, et quod omnium virtutum fructus per ipsam nobis collati sunt.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D