monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA V De quatuor figuris tetragonicis circa crucem positis, et spirituali aedificio domus Dei.

1 Crux rogo sacra Dei signa mihi numine pectus:
2 Laudibus ut clara cantem tua rite tropaea:
3 Quomodo terrenis ab caelis foedera ducas,
4 Pactum confirmes, et lethi vincula rumpas:
5 O vos agmen apostolicum, tu martyrum et ordo,
6 Iure domus Christi posuit quos culmen, in ipsum
7 Condistis, ima plebs alma est voce reperta.
8 Sancta salutaris et crux fundamine summo
9 Insita, constructa, crucifixi robore fixa:
10 Quae vere humanum genus ad vitam dedicavit,
11 Firmataque columna exit ostendere philax,
12 Aeternam per se paradiso surgere formam,
13 Tegminis et aulam sponsi, iusti quoque regis
14 Christe tropaea nova mox iure, cruore, viaque
15 Erigis in mundo, quod iusti foedera servet:
16 Spernat damnatum, vincat pietate dolosum:
17 Cui favor atque timor, virtus et palma, corona es.
18 Inclyta crux Domini, Christi fundamen et aulae.
19 Pulchrior es toto vernanti floribus arvo:
20 Celsior ac cedro, Pario et preciosior albo,
21 Quadratas iungis in firmo tramite petras:
22 Et rite patriarcharum ius, plebsque, priora
23 Fundamenta trahit, in fundo domatis omnis:
24 Quae bene devota corda scit dogmate primum
25 Vincire, rectum regnanti verba prophetae
26 Compluerant, vivam imperiis aulam pie regi
27 Ut Christo iam formassent in scammate trito:
28 Omnis namque simul scandit ob nomen ad astra.
29 Haec aula Hiesus ad laetam fulminis Arcton,
30 Et voce firmata viget bona structio vitae:
31 Iunctio signat, dat haec omine iussa meare:
32 Qua via dux ducit ad lucis sceptra tenenda:
33 Quos templo dedicat laeta bona mansio Christi:
34 Quattuor atque crucis auget cum rupibus istis,
35 Perfectamque domum deducens angulus ipse.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5