| 1 | In hac itaque pagina crux Domini, simul cum figuris seraphim et cherubim circa se positis, depicta conscriptaque cernitur. Quae ideo in hoc opus hic introducuntur, ut ostendatur, quanta provisione ac dispensatione, divina clementia humano generi semper salutem suam procuraverit, cum et in ipsis spiritibus Angelicis per propheticam revelationem, speciem redemptionis nostrae ante videri voluit, et per opera prophetica in tabernaculi templique aditis constructa, id est, in ipsis cherubim iuxta arcam ultra velum positis, aeternam propitiationem mundo intimare decrevit. Proinde, licet multa multi de habitu et situ horum animalium interpretati sint, et alia atque alia diverso stylo non diversa fide scriptitarint; mihi tamen non incongrue videtur (salva maiorum traditione) ipsa animalia habitu suo, sanctae crucis exemplari figuram, cum et intervalla ipsius localiter servent, et sursum atque deorsum, in dexteram atque sinistram situ suo similiter protendant. Denique seraphim propheta Isaias inter alia ita narrat dicens: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea quae sub eo erant replebant templum. Seraphim stabant super illud, sex alae uni et sex alae alteri, duabus velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabat alter ad alterum, et dicebat: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius. Quid ergo situs iste senarum alarum seraphim praefigurat, nisi crucis Christi imaginem? Illae quippe alae quae superiorem partem corporis sui, id est, faciem velabant, quod sursum ad caput erectae sint, necesse est et ob hoc superiorem partem crucis demonstrent manifestum est. Illae autem quae infimam partem, id est, pedes velabant, quomodo nisi deorsum dimissas esse credendum est, et ob hoc inferiorem partem crucis significare. Illae autem duae quae ad volandum extensae sunt, quid aliud quam transversum crucis lignum, in quo brachia et manus extensae sunt, Domini significant? Et proinde in positione sex alarum seraphim, manifeste totius crucis Christi signaculum expressum esse nemo sapiens dubitat. Bene quoque ipsa incedentes vel ardentes interpretantur, quia illam formam demonstrant, in qua superatae sunt omnes adversariae potestates, et totius mundi peccata consumpta atque deleta sunt, imo ignem illum electis Dei commendant, quem se Dominus in terram mittere et ut arderet se velle testatus est. Et merito trina voce ad laudem sanctae Trinitatis omnes electos cohortabantur, hoc est, eos qui ante adventum Salvatoris fuerunt, et qui in praesentia incarnationis eius vixerunt, quique adhuc usque in finem mundi post ascensionem eius in coelos ad fidem convertendi sunt; quia omnes una passio Christi simul redemit, de Iudaeis videlicet atque gentibus. De caetero cherubim illa quae in tabernaculo sive templo fabricata erant, quid aliud extensione alarum suarum quam crucis Christi imaginem praeferebant? De quibus bene in libro Regum narrat, quod facta essent decem cubitorum altitunis, et decem cubitos haberent a summitate alae usque ad alae alterius summitatem. Ad cuius etiam instar humani corporis forma comparari potest, cuius pene tanta latitudo est in extensione brachiorum a summitate digitorum unius manus usque ad summitatem digitorum alterius manus, quanta est altitudo sive longitudo a planta pedis usque ad verticem capitis. Haec ergo iuxta arcam et propitiatorium stabant, quia veram propitiationem in incarnatione Salvatoris humano generi demonstrabant. Haec et in modum crucis alas extensas semper habebant, quia perpetuam nostram redemptionem in passione Christi salvandorum rite intimabant. In cruce quoque hic versus est in longitudine a summo deorsum vadens: |