monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA IV De Cherubin et Seraphin in crucem scriptis et significatione eorum.

1 O cherubin seraphin de coelo nomen Iesus iam
2 Exaltate, ignis nam hinc vester famine lucet.
3 Cum divina crucis vera crucis laus, haec via, vita.
4 Fructus lucis Christus verus, qui et socia est laus:
5 Vicit tristia tunc rex, nuncque exultat ubique,
6 Qui est seraphim carus: ora fiant celebrando hic
7 O coelestia monstra multa hac laude supernum:
8 Unum est pennarum aram ausu, nam conclamatam
9 Sacratum atque decus arae firmant, quoque voto
10 Edunt, quae sit virtus, ac bona quae tribuit rex
11 Consultu hac Christus re cum combussit iniqua.
12 En passus cunctosque fugavit calce potentes;
13 Et districta rupit excussi claustra chelydri,
14 Et veteres actus tersit, dedit ipsa benignus
15 Quis steterat Adam sons regna Sabaoth in arce:
16 Quae ora probant, virtus, et numen, huic ibi ferre
17 Auxilia in tenebris, in carcere, iussa beatum
18 In cruce factorem, confixum in stipite regem:
19 En thronus hic regis, haec conciliatio mundi,
20 Vexillum, framea, sors belli, insigne decorum
21 Proterit hoc hostes, arma confringit iniqua;
22 Sublevat atque suos, virtutis praemia donat.
23 Nam hinc exul ignis scito, quae tela laterent
24 Stant cherubin, haec quae arae assistunt, arcae quae
25 Hic haec labbara dant signo rite, et satis ora
26 Sancta ara sapiunt, una quoque sacra ope fiunt.
27 Uncta triumphum quae conatus fercula condunt,
28 Laetaque distensis ducunt haec facta beando.
29 En alis sensim tradunt alma, altaque pandunt
30 Pennis osque suum seraphin, ut iam prope tempus
31 Quo carnalis eat luxus dicant, vitiaque hinc:
32 Tensa ac brachia salvantis hic officio dant.
33 Hisque trahi atque vehi celso quae iudicio ipse hinc
34 Tum dispensans in tutum leget ipsa probando
35 Quae iam nota ante auctu, et cara probavit ubique:
36 De cruce non titubant iustorum nuntia vatum.
37 De cruce non fallunt istorum signa animantum.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4