monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA III De novem ordinibus angelorum, et de nominibus eorum in crucis figura dispositis. <<<     >>> FIGURA IV De Cherubin et Seraphin in crucem scriptis et significatione eorum.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Merito quippe sanctorum angelorum ordines et coelestis militiae exercitus, nomine et numero sanctae cruci concordant, ut aeterni Regis victoriam collaudent, et magnitudinem laetitiae suae honesto officio praedicent: cum non solum in hora nativitatis Christi laudasse, et post in deserto illi ministrasse sacer Evangelii textus commemoret, verum etiam in tempore passionis et resurrectionis eius, debito ei officio ipsos affuisse manifeste narret; maximeque illos credi oportet huius rei esse devotos, quia quanto dignius in eius militia militant, tanto devotius eius triumphum laudant. Novem ergo sunt ordines angelorum, ut sancta Scriptura nobis commendat: hoc est, Angeli, Archangeli, Virtutes, Principatus, Potestates, Dominationes, Throni, Cherubim, et Seraphim. Sed ad haec exponenda beati Gregorii papae verba ponamus: Esse namque angelos et archangelos, pene omnes sacri eloquii paginae testantur. Cherubim quoque et seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus ad Ephesios enumerat dicens: Supra omnem Principatum et Potestatem et Virtutem et Dominationem. Qui rursus ad Colossenses scribens ait: Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. Dominationes vero, principatus ac potestates iam ad Ephesios loquens descripserat, sed ea quoque Colossensibus dicturus praemisit thronos, de quibus nec dum quidquam Ephesiis fuerat locutus. Dum ergo illis quatuor, quae ad Ephesios dixit, id est, principatibus et potestatibus, virtutibus atque dominationibus, coniunguntur throni, quinque sunt ordines, qui specialiter exprimuntur; quibus dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim adiuncta sunt, procul dubio novem esse angelorum ordines inveniuntur. Unde et ipsi angelo, qui primus conditus est, per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quo notandum, quod primus angelus non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quo subtilior est natura, eo in illo imago similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et iaspis, chrysolitus, onix, et berillus, saphirus, carbunculus, et smaragdus. Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus, ideo ornatus et coopertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit.
2 Sed haec dispositio in cruce novem ordinum angelorum quod nobis sacramenti innuat, prosequamur. Tenet ergo haec species sanctae crucis in inferiori sua parte, duos ordines, id est, angelos et archangelos; in brachio dextro duos, hoc est, virtutes et potestates; in brachio sinistro item duos, id est, principatus et dominationes; in medio unum, id est, thronos; in superiori parte item duos, hoc est, cherubim et seraphim. Quae etiam nomina ad Domini nostri Iesu Christi gloriam praedicandam satis conveniunt, eiusque magnificentiam et potentiam narrandam decenter competunt. Quem enim angeli et archangeli in infima parte crucis positi denuntiant, nisi eum qui de coelo in terram descendit, magni videlicet consilii angelum, ad annuntiandum mansuetis missum, ut fortior fortem alligaret, eiusque vasa diriperet? Et quem alium virtutes, potestates, principatus et dominationes praedicant in brachiis crucis positi? nisi eum de quo scriptum est: Dextera Domini fecit virtutem. Et item: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Itemque: Et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur nomen eius, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Et item: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos or bis terrae. Throni ergo in medio crucis positi, quem alium in se sedere notant? nisi illum cui dictum est Apostolo teste: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga recta est virga regni tui. Et Psalmista: Sedes, inquit, super thronos, qui iudicas aequitatem. Et quem cherubim seraphimque significant in arce crucis positi? nisi eum de quo dicit Apostolus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Et item: Deus noster ignis consumens est. Cherubim quippe plenitudo scientiae, et seraphim ardentes vel incendentes interpretantur. Sed haec non ita praedicamus de ordinibus angelorum, quasi unigenito illos coaequemus; sed per subiectae creaturae officia et nomina dispensationis, illius sacramenta veneramur. Est enim ipse Deus et Dominus angelorum, ante omnia videlicet saecula ex Deo Patre genitus, hoc est, de substantia Patris, qui in novissima aetatum saeculi ex virgine matre natus, naturam in se suscepit humanam, ad debellandum scilicet mundi principem missus, ut exspoliaret principatus et potestates, palam triumphans eos in semetipso; quem Pater suscitavit a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiae, quae est corpus ipsius. Novem ergo litterae maiores, quae in hac pagina speciem crucis faciunt, hoc sonant, CRVX SALVS; habentque singulae singulos ordines angelorum: quod facile cuilibet patebit qui litteras novit, et nomina novem ordinum non ignerat.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA III De novem ordinibus angelorum, et de nominibus eorum in crucis figura dispositis. <<<     >>> FIGURA IV De Cherubin et Seraphin in crucem scriptis et significatione eorum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D