monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA II De crucis figura quae intra tetragonum est scripta, et omnia se comprehendere manifestat. <<<     >>> FIGURA III De novem ordinibus angelorum, et de nominibus eorum in crucis figura dispositis.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Ast haec figura crucem Christi in quatuor cornibus cuncta complecti praedicat, sive quae in coelis, sive quae in terra, sive quae subtus terram sunt, omnia videlicet visibilia atque invisibilia, viventia et non viventia, quia quatuor crucis cornua sive quatuor loca intimant, in quibus rationales versantur creaturae, id est, coelestium, terrestrium et infernorum et supercoelestium, de quibus et Paulus apostolus loquitur, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. De tribus Pauli testimonium est, videamus et quartum: Laudate Dominum, coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini. Rursumque dicuntur coelestia et alia supercoelestia. Sive quatuor species totius creaturae, id est, esse, vivere, sentire, et intelligere, in quibus omnibus creatura subsistit. Nam alia tantum sunt, sed nec vivunt, nec sentiunt, neque discernunt, ut sunt lapides. Alia sunt et vivunt, sed nec sentiunt neque discernunt, ut sunt arbusta et omnia germina terrae. Alia vero sunt, vivunt et sentiunt, sed non discernunt, ut sunt bruta animalia, quibus vis est sentiendi, sed non subest ratio intelligendi. Alia autem sunt, vivunt, sentiunt et discernunt, ut sunt angeli et homines, qui essentia subsistunt, vita vivunt, sensu sentiunt, intellectu discernunt. Sunt et ipsius animae quatuor affectiones, quibus animantia vel ad bona utuntur vel ad mala. Has et antiqui subtiliter invenerunt, et eorum inventa probantes posteri susceperunt, id est, timere, ac dolere, cupere ac laetari. Haec ergo si sanctae crucis praesidio ordinantur atque muniuntur, in religiosis hominibus salutifera esse probantur, licet eas vitia esse, stultitia quorumdam sapientum huius mundi existimarit. Quod si ita esset, et eas nisi peccatores omnino non possunt habere aut perditi, recte non affectus aliqui possent dici, sed morbi. Aut cum tales animorum motus inveniantur in sanctis apostolis et prophetis, quis ita desipiat, ut eos affectus vitia credat? ex quibus Deo placuerunt illi, qui vitiis plus quam caeteri homines restiterunt. Itaque Paulus apostolus de timore sic loquitur. Timeo autem ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a charitate quae est in Christo. Idem de cupiditate fiducialiter dicit: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Sed et de tristitia, quam alii dolorem appellant, idem doctor gentium ait: Quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo, pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem. Nam et ad Romanos scribens ait: Gaudeo in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. David quoque propheta de timore ita ait: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Item: Timete, inquit, Dominum, omnes sancti eius. De tristitia vero ita ait: Contristatus sum in exercitatione mea. Item de concupiscere idem dicit: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore, et concupivi salutare tuum, Domine. De laetitia quidem idem Psalmista exhortans sanctos Dei dicit: Laetamini in Domino et exsultate, iusti; gaudete, iusti, in Domino. Hunc ergo timorem vel dolorem, hanc cupiditatem sive hoc gaudium qui reprehendere voluerit, ipsum reprehendit apostolum et prophetam, qui per tales affectiones non solum Deo placuerit; sed etiam quosdam alios ad idipsum exhortati sunt, et qui extorres horum fuere, inter criminosos quod essent sine affectu culpaverunt. Non ergo has affectiones habendo, sed eis male utendo delinquimus, quia humanorum affectuum proprietas hominis indicat creatorem; qualitas vero bonam et malam significat voluntatem; ac si motus qui in omnibus affectiones sunt, hae eaedem ipsae in bene utentibus virtutes, et in male utentibus passiones sive perturbationes, ac, ut quidam volunt, aegritudines fiunt: illeque eis bene utitur, qui non suam, sed Dei quaerit facere voluntatem, ut iam non sibi vivat, sed ei qui per sanguinis sui effus onem in cruce illum redemit; qui cum Apostolo dicere potest: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Omnia ergo haec sanctae cruci conveniunt, quia in ea omnium Creator passus est Christus. Nam passio Christi coelum sustentat, mundum regit, tartarum perfodit. In ea confirmantur angeli, redimuntur populi, conteruntur inimici, stabiliuntur subsistentia, animantur viventia, conservantur sentientia, illustrantur intelligentia. Inde timor ductus a poena, fideles liberat; tristitia salubris, poenitentes a peccatis mundat; concupiscentia boni virtutum fructus germinat; gaudium vitae spe confidentes laetificat. Omnium quippe auctor hanc sanctam sibi praevidebat machinam; hanc construi voluit, ut in ipsa restauraret et coadunaret omnia per Iesum Christum Dominum nostrum.
2 Sunt quoque versus duo in ipsa cruce conscripti, quorum prior est:
3 O Crux quae summi es noto dedicata trophaeo: a summo in ima descendens. Alter vero:
4 O Crux quae Christi es caro benedicta triumpho. a dextra in sinistram crucis tendens. Sunt et in tetragono circa crucem quatuor versus, quorum primus, qui supra crucem, est hic:
5 O Crux quae excellis toto et dominaris Olympo. Qui vero infra, est hic:
6 O Crux quae dederas rupto plebem ire ab Averno. Qui autem in dextra, hoc est, in anachrosticide positus est, hic est:
7 O Crux dux misero latoque redemptio mundo. Et qui in sinistra, hoc est, in telesticide hic:
8 O Crux vexillum sancta et pia cautio saeclo. Notandum autem quod O litteram, quae circuli habet similitudinem, idcirco in quatuor angulis tetragoni et in quatuor cornibus crucis, nec non et in media cruce posuimus, ut ostenderetur omnia sanctam Cru cem sua potentia concatenare, et in veneratione Christi copulare quae sursum et quae deorsum sunt.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA II De crucis figura quae intra tetragonum est scripta, et omnia se comprehendere manifestat. <<<     >>> FIGURA III De novem ordinibus angelorum, et de nominibus eorum in crucis figura dispositis.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D