Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA II De crucis figura quae intra tetragonum est scripta, et omnia se comprehendere manifestat.
| 1 | O crux quae excellis toto et dominaris Olympo, |
| 2 | Caelestes plebes et claras accipis illic |
| 3 | Regna regenda poli, crucifixi nudus et ardor |
| 4 | Undique te almificat, rubeas cum sanguinis usu |
| 5 | Christi, quapropter ex rege vocabere tu dux. |
| 6 | Dumque humana tibi exquiris divinaque tactu |
| 7 | Unius altithroni devoto, in laudis honore |
| 8 | Christicolas socias, ac sacro famine vivax |
| 9 | Multiplices laudes en das a culmine coeli. |
| 10 | In terris cantus quos offert orbis, et exul |
| 11 | Sanctificat mundus, ventus, te pontus, et hic sol |
| 12 | Exaltat iubilans cum montibus, arida cantum |
| 13 | Rura canunt, stellis motu tu carmina donas. |
| 14 | Ortus et occasus, aquilo, sic auster et aura: |
| 15 | Laetitiam regni teneas quod lumine lumen, |
| 16 | Alta poli pandas, consignes numen et istic |
| 17 | Tanta Dei dona dispensans, qui omnia fecit. |
| 18 | O crux quae Christi es caro benedicta triumpho, |
| 19 | Quanta tibi dederat tantorum factor amore, |
| 20 | Vivificantis enim dono Deus ipse paravit, |
| 21 | Et bene te extulerat, dire nec dicere puppup |
| 22 | Rancidus is valeat deceptor, dux et iniqui, |
| 23 | Exemptam risit praedam qui lucis ab aethra: |
| 24 | Detrusamque diu voluit punire necando hic. |
| 25 | En pia crux Domini, decantans quis pie musa |
| 26 | Magnificare valet tantam te, et dicere fatu? |
| 27 | Pulchra nites cultu, te visu gloria cingit. |
| 28 | Taxus dira fugit, calamus se et pinus honori |
| 29 | Inclinant humiles; et cedros myrrha melyro |
| 30 | Olfactum pavitant, nardus et myrrha, cypressus, |
| 31 | Mastix, tus, gutta, ammomum, balsama, bidella. |
| 32 | Victae maiestate super sua vota ferunt te. |
| 33 | Nomine tu asperior, maior virtute, piis hoc |
| 34 | Donas, cum mercede meent Christi ante tribunal: |
| 35 | O crux quae dederas rupto plebem ire ab Averno. |