monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA I De imagine Christi in modum crucis brachia sua expandentis, et de nominibus eius ad divinam seu ad humanam naturam pertinentibus. <<<     >>> FIGURA II De crucis figura quae intra tetragonum est scripta, et omnia se comprehendere manifestat.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Ecce imago Salvatoris membrorum suorum positione consecrat nobis saluberrimam, dulcissimam et amantissimam sanctae crucis formam, ut in eius nomine credentes et eius mandatis obedientes, per eius passionem spem vitae aeternae habeamus; ut quotiescunque crucem aspiciamus, ipsius recordemur, qui pro nobis in ea passus est, ut eriperet nos de potestate tenebrarum, deglutiens quidem mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur, profectus in coelum subditis sibi angelis et potestatibus et virtutibus; utque recogitemus, quod non corruptibili argento vel auro redempti sumus de vana nostra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi, ut simus sancti immaculati in conspectu eius, in charitate, ut per hoc efficiamur divinae naturae consortes, fugientes eius qui in mundo est concupiscentiae corruptionem. Sunt quippe et in ipsa pagina nomina eiusdem Redemptoris nostri versibus comprehensa, quaedam ex divinitatis eius substantia, quaedam vero ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta: ut ostenderetur, quod idem mediator Dei et hominum, et Patri est in deitate consubstantialis atque coaequalis, et matri in humanitate suscepta connaturalis atque consimilis, quia omnem naturam nostram ipse perfecte suscepit absque peccato. Qualitas autem eorum facile per rationem subternexam potest cognosci utrum ad divinam vel ad humanam eius pertineant naturam. Christus namque Graece a chrismate est appellatus, hoc est, unctus. Sacerdotes ergo et reges apud Iudaeos sacra unctione in Veteri Testamento ungebantur, et ideo Christus unctio appellatur, qui rex et sacerdos est: quia non oleo materiali, sed oleo laetitiae, hoc est, Spiritu sancto unctus est prae omnibus participibus suis. Christus vero Hebraice Messias dicitur. Hiesus Hebraeum, Graece sother, Latine salutaris vel salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. Emmanuel ex Hebraeo in Latinum, significat, nobiscum Deus, scilicet quod per virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit. Deus dicitur propter unitam cum Patre substantiam. Dominus propter servientem creaturam, Deus autem et homo quia verbum et caro. Unigenitus autem vocatur per divinitatis excellentiam, quia sine fratribus. Primogenitus, per susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est, quibus esset primogenitus. Homousion Patri ab unitate substantiae appellatur, substantia enim vel essentia Graece usia dicitur. Omoynum, utrumque enim coniunctum sonat una substantia. Principium, eo quod ab ipso sunt omnia, et quia ante eum nihil est. Finis, quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori; vel quia quidquid agimus ad illum referimus, et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habemus. Os Dei est, quia verbum est eius. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt saepe dicimus illa vel illa lingua, ita pro verbo Dei ponitur os, quia mos est ut ore verba formentur. Verbum autem ideo dicitur, quia per eum omnia Pater condidit sive iussit. Veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promittit. Vita, quia omnia vivificat. Imago dicitur propter parem similitudinem Patris. Figura, quia suscipiens formam servi, per operum virtutumque similitudinem, Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit. Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera, propter effectum operis totius creaturae quae per ipsum formata est. Brachium, quod ab ipso omnia continentur. Virtus, quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat, et omnia potest. Sapientia, quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Splendor, propter quod manifestat. Lumen, quia illuminat. Lux, quia ad virtutem contemplandam cordis oculos reserat. Sol, quia illustrator. Oriens, quia luminis fons, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam. Fons, quia rerum origo est, vel quia satiat sitientes. Ipse quoque A et Ω, quia initium et finis. Paracletus, id est, advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, et ad culpas nostras removendas curam gerit. Sponsus, quia de coelo descendens adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una. Angelus dicitur, propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis, unde et apud prophetam magni consilii angelus legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. Missus dicitur, quia Verbum caro factum est. Homo dicitur, quia incarnatus est. Mediator, quia de morte ad vitam nos perduxit. Propheta, quod futura revelavit. Sacerdos, quod pro nobis hostiam se obtulit. Pastor, quia custos est. Magister, quod ostensor. Nazarenus vero a loco. Nazareus, a merito, id est, sanctus sive mundus, quia peccatum non fecit. Siquidem et aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intelligatur. Dicitur autem panis, quia caro. Vitis, quia ex sanguine ipsius redempti sumus. Flos, quia electus. Via, quia per ipsum ad Deum imus. Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur. Mons, quia fortis. Petra, quia firmitas est credentium. Lapis angularis, quia duos parietes e diverso, id est, de circumcisione et praeputio in unam fabricam Ecclesiae iungit; vel quod pacem angelis et hominibus facit. Lapis offensionis, quod veniens humilis offenderunt in eum increduli, et factus est petra scandali. Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo fundata est, vel quia supra eum catholica Ecclesia constructa est. Agnus dicitur, propter innocentiam. Ovis, propter mansuetudinem. Aries, propter principatum. Haedus, propter similitudinem carnis peccati. Vitulus, pro eo quod pro nobis est immolatus. Leo, pro regno et fortitudine. Serpens, pro morte et sapientia. Vermis idem, quia resurrexit. Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui cum sit Patri coaeternus ante saecula Filius, naturae nostrae vilitatem non spernens, natus est in tempore hominis filius. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis.
2 Sunt ergo versus quinque, qui in linea humani corporis speciem forinsecus circumdantes conscripti sunt, quorum primus incipit a medio digito dextrae manus, et sic in indicem transit, postea in pollicem se erigens et per brachium dextrum ascendens, in vertice capitis finitur. Qui talis est:
3 Dextra Dei summi cuncta creavit Hiesus. Secundus a capite descendens similiter in medio digito sinistrae manus finitur iste:
4 Christus laxabit e sanguine debita mundo. Tertius a quarto digito dextrae manus, qui medius vocatur, incipiens, et per auricularem dextrum brachium subtus ducens, in latere dextro usque ad ventrem medium descendens, rursusque a dextro genu in radicem pedis desinit. Ita:
5 In cruce sic positus desolvens vincla tyranni. Quartus in radice pedis dextri exterius incipiens, inter media crura ascendens ad radicem usque pedis sinistri exterius pervenit. Ita:
6 Aeternus Dominus deduxit ad astra beatos. Quintus item a radice pedis sinistri exterius usque ad genua ascendens, et a ventre medio per latus et brachium sinistrum usque ad medium digitum pertingit. Ita:
7 Atque salutiferam dederat Deus arce coronam. In veste quidem femora circumdante, sunt versus hi duo elegiaci:
8 Veste quidem parva hic tegitur qui continet astra,
9 Atque solum palmo claudit ubique suo. In caesarie vero capitis eius scriptum est: Iste est rex iustitiae. In vultu quoque et mento, papillis et umbilico continetur istud: Ordo iustus Deo. In corona autem caput cingente, istud: Rex regum et Dominus dominorum. In cruce namque quae iuxta caput eius posita est sunt tres litterae, hoc est, A, M, et Ω, quod significat initium et medium et finem ab ipso omnia comprehendi.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA I De imagine Christi in modum crucis brachia sua expandentis, et de nominibus eius ad divinam seu ad humanam naturam pertinentibus. <<<     >>> FIGURA II De crucis figura quae intra tetragonum est scripta, et omnia se comprehendere manifestat.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D