Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA I De imagine Christi in modum crucis brachia sua expandentis, et de nominibus eius ad divinam seu ad humanam naturam pertinentibus.
| 1 | Ast soboles Domini et Dominus dominantium ubique, [hic |
| 2 | Expansis manibus morem formantis habendum en |
| 3 | Perdocet, hunc unum grex iustificat, colit atque, |
| 4 | Et sic more fatigantis cruce nam sua membra hac |
| 5 | Rite probant plebes, iuris spondetque parentem |
| 6 | Nam hunc scriptura. Et oro altorum culmine Hie[sum, |
| 7 | Et probo: quod rex, ast Iudaea inventa malorum est |
| 8 | Quae occidit regem, is vivax tamen atque potenter |
| 9 | Tela rupit vah martia, Esaiae dogmata complens. |
| 10 | Orimum nos simus alacres, tubitet male quisque [hinc |
| 11 | Eternum Dominum tacet, o auctor sanctus hic orbe [est |
| 12 | Tradi summi cuncta decent, quia sanguine demptam |
| 13 | Dextera deripuit praedam proba, sancta, profundo, |
| 14 | In cruce sic positus dederat Deus arce coronam. |
| 15 | Principium hic Deus, Emmanuel, ac finis, origo est. |
| 16 | Lux, et imago Patris, os, splendor, gloria, Christus |
| 17 | Homousion Patri, sol, verbum, ex lumine lumen [cum |
| 18 | Aequa manus Domini, seu virtus, duxque propheta [est, |
| 19 | Quem unigenam iuste, quem primigenam ore fate[mur: |
| 20 | Nazareus cum offensio fit, ac scandalum iniquis, |
| 21 | Angelus, atque lapis, scansuro hinc ianua mundo. |
| 22 | Induta en veritas veste, quid dogmate Christus |
| 23 | Indicet exponam: legem parva haec quoque vestis |
| 24 | Significat, namque hic tegitur in grammate raro |
| 25 | Summipotens auctor, qui continet omnia rector. |
| 26 | Ad quem mundus pertinet, astra, ac pontus, et [aether. |
| 27 | Nostramque natura arta atque sociata creanti est. |
| 28 | Nam auctorem haec illum (palmo qui claudit et arva) |
| 29 | Obtegit humano aut claudit visu, ecce potentem. |
| 30 | Ipse tamen ostensus ubique suo est opere orbi huic |
| 31 | Angelus, huic sponsus, iste est devotio plebi et |
| 32 | Atque docens sapientia, pacificus quoque custos, |
| 33 | Fons, brachium et panis, divinaque petra, magister. |
| 34 | Stella, oriens, qui et cura potens, intenta medela. |
| 35 | Clavis et hic David, laeta via, et agnus honestus. |
| 36 | Serpens sanctificans, illustris fit mediator: |
| 37 | Vermis homo isque, retraxit ab hoste (et vita) rapina. |
| 38 | Mons aquila, paraclytus, sic leo, pastor, et haedus. |
| 39 | Fundamentum, ovis, ac reddens pie vota sacerdos. |
| 40 | Melchi pontificis sadech vinum quoque panem, et |
| 41 | Qui vitulus, aries, carne de qua est sacra vinctus |
| 42 | Victima, patreque cum bene sit satus absque caduco: |
| 43 | Qui damna sensit et lignea, qui omnibus ante est. |
| 44 | Qui astra est syderea aeditus omnia luciferum ante. |
| 45 | Virgine hic est natus matre, tunc tempore in arto |
| 46 | Atque hominem ut servaret, ad aram hic crucis ivit, |
| 47 | Qui est sator aeternus, Christus benedictus in aevum. |