monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, pr., DECLARATIO FIGURAE. <<<    

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 0, PROLOGUS.

1 Hortatur nos lex divina ad deferendum Domino dona, nec excipit aliquem, sed ab omnibus spontaneam expetit oblationem, cum Moysi Dominus praecepit ita dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias, ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas. Ubi nullus excusationi locus datur, quando voluntas prompta quaeritur et non necessitas imponitur, sed uniuscuiusque proprio arbitrio relinquitur. Unde ipse haec legens, animum devotum impendens, offerebam has primitias, in laudem sanctae crucis expensas, quae columna est coelestis aedificii, in qua videlicet constructa est domus Christi, ipsi arbitrio interno qui me conspicit non superba intentione, sed humili devotione quidquid sua gratia possum, in eius laudem volens conferre; qui non secundum faciem, sed secundum cor iudicans, non aestimat quantitatem muneris, sed quantitatem devotionis. Nec enim arbitror me posse aliquid sanctae cruci decoris conferre, quae claritate sua cuncta clarificat; sed claritatem eius et maiestatem perpetuam, laudibus quibuscunque possum, conservis meis praedico, ut saepius eam legentes ac sedulo conspicientes, nostram in ea redemptionem assidue cogitemus, Redemptorique nostro incessanter gratias agamus. Qui cum nullius egeret, sempiternumque regnum una cum Patre et Spiritu sancto haberet: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Semel quoque pro peccatis nostris mortuus est iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, faceretque nos regnum et sacerdotes Deo Patri. Quapropter rogo, ut quicunque textum huius operis perspexerit, non statim propter artificis vilitatem spernendo abiiciat, sed, si velit et possit, legat, et oculo sanae fidei intuendo atque per auctoritatem divinarum Scripturarum diiudicando, quod in eo catholice et recte repererit disputatum, ei hoc tribuat a quo est omne bonum; si quid autem minus recte atque inconsiderate invenerit prolatum, magis meae imperitiae quam malitiae deputet, qui catholicae fidei quantum possum rectitudinem semper desidero et inhianter disco, eiusque iura quantum superna gratia concedit servare contendo. Atque ideo cui errasse videor humiliter suggero, ut vel viva voce si praesens sim, vel per scripta si absens, errorem meum mihi intimare non tardet. Sin autem propter longinquitatem terrarum, seu propter aliam aliquam impossibilitatem neutrum horum facere possit, sive etiam me a praesenti vita constiterit excessisse, precor ut pro reatu meo clementissimum iudicem de precetur, quatenus ipse, quem humanae infirmitatis nihil latet, erroris mei vincula dissolvat, et suae remissionis gratia peccatorum mihi veniam donet. Hocque idem me quandiu vixero in hoc corpore acturum exopto, id est, pro meis et pro aliorum erratibus quotidie preces fundere, ut ipse pius sua gratia et errantes corrigat, et erratorum indulgentiam tribuat. De caetero autem moneo lectorem, ut huius conscriptionis ordinem teneat, et figuras in eo factas servare non negligat, ne operis pretium pereat, et utilitas lectionis minuatur. Quod ut facilius possit, uniuscuiusque figurae rationem in sequenti sibi pagina prosaico stylo intimare curabam, subternectens expositionem eius simul, et versus qui in ea conscripti sunt. Si quem autem movet, cum uniuscuiusque paginae, versus eiusdem numeri describere decreverim, cur aliquas notas sive punctos eis interseruerim, agnoscat me hoc non tam necessitate quam voluntate fecisse, ut lucidior sensus et locutio in eis fieret. Nec hoc quidem vulgo ne frequenter feci, nec sine auctoritate maiorum. Nam non recordor alicubi me fecisse in ipsis versibus punctos, nisi ubi quae pronomen vel que coniunctio fuit, vel us finalis syllaba dictionis, quod idem et Porphyrius fecit, secundum cuius exemplar litteras spargere didici, et pro m littera alicubi virgulam, super antecedentem sibi vocalem notavi. Feci quoque et synaloepham, aliquando in scriptu in opportunis locis synaloepharum, quod et Titus Lucretius non raro fecisse invenitur. V quoque inter q et aliquam vocalem positam aliquando intercepi; similiter et h non littera sed nota aspirationis esse convincitur. Si autem metricis omnibus, qui solummodo metri genus et pedum regulam servant potestas non minima datur per metaplasmos et schemata atque tropos, et caetera quae poetis abundantissima a grammaticis concessa sunt, cur non mihi? qui non solum genera certa metrorum et pedes legitimos, sed etiam seriem et numerum litterarum et figurarum modum diligentius servare curavi. Ante omnia quoque obsecro unumquemque qui hoc opus legerit, ne invidiae stimulis contra me excitetur, ut laborem meum dissipare contendat, ne dum hoc quod ego ad laudem Dei parare sategi, ille delere studeat, et sibi magis nocere studeat quam mihi; et dum sanctae crucis gloriam per meam humilitatem audire non sustinet, crucifixi regis offensam incurrens redemptionis gratiam quae in cruce est non consequatur.
2 Musa cita studio gaudens nunc dicere numen
3 Nostra cupit, pariter carmine et alloquiis:
4 Dona patris summi, quae largus reddidit orbi,
5 Regis altithroni sancta trophaea simul.
6 Quae crux est sacra crucifixi numine plena,
7 Omnibus apta bonis, stirps veneranda satis.
8 Hanc ego pauper, egenus inops, en ore, loquella
9 Temptavi hic famulus sons dare et hoc oriar,
10 Nec me facta piant quod dignum munere tanto
11 Ne fore ad hoc credam, sic quoque mente probum;
12 Sed mihi larga Dei bonitas spes maxima voti
13 Est, quae me promptum laus dabat exhilarans.
14 Pauperis et viduae non sprevit rara minuta
15 Sed tulit, ipsa probans arbiter omnitenens,
16 Atque orbe dominans qui sancit solus et unus,
17 Cuncta venusta bona hanc laude beavit amor.
18 Mandatum vetere nempe est et lege quibusque
19 Munera ut apta darent templa ad honesta Dei.
20 Pars dedit argentum, pars auri munera clara;
21 Pars tribuit gemmas: pars quoque tincta dedit
22 Ligna; oleum quidam, pigmentaque cara dedere:
23 Multaque magna domus monstrat ubique micans.
24 Ast alii setas tulerant, pilosque caprarum:
25 Nec fuerant spreti hi dona ferendo Deo haec.
26 Quapropter rogito nummatum dives ut istic,
27 Vilia cum portem, hinc spernere nollit onus:
28 Ipse licet gazas immensas conferat amplis
29 Agminibus fultus, templa oneranda Dei hinc.
30 His ego non motus conturbor nam impie vultu;
31 Sed gratulans speculor crescere dona sibi.
32 Ille quoque exosa ut habeat mea munera nolo;
33 Sed magis esse sciat qualiacunque Dei haec,
34 Exprobrat ipse Deo qui despicit acer egenum:
35 Cuius egenus hic est, cuius et omnis homo est
36 En quantum tribuo tribuit mihi Iesus amator,
37 Sint sua facta pie hic cunctaque hic rapiat.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, pr., DECLARATIO FIGURAE. <<<    
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5