Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 0, DECLARATIO FIGURAE.
| 1 | O Christe salvator, rex regum et Dominus dominorum, qui mundum propria ditione gubernas, et sceptrum incorruptibile tenendo iure perenni super omnia regnas: tu crimina multa parentum nostrorum in cruce delesti: quando humano generi iustitiae frena constituisti, atque tuis fidelibus in coelis beatam vitam sperare, velociterque adipisci posse dedisti. Ergo tui muneris est largissimi patrisque tui scilicet potentissimi, quod nomen illud tuum ineffabile omnibusque saeculis dudum terribile, nunc piissimi principis vertice gestatur honesta religione, quae ab omnibus veneratur celeberrima. Hinc quoque ostenditur quod eius auctoritate atque defensione, augustum imperium firmiter tenetur, et cuique avaro religionique Christianae contrario, per iustum iudicium potestas aufertur, ut religiosi principis nutu totus orbis regatur. Nam largitio amplissima munerum illius hoc ubique prodit, ad laudem venerandi imperatoris terrarum populos provocans, quatenus communi consilio eius defensionem omnes pariter quaerant. Quod quidem nos tui famuli, Christe, mitis salvator, supplices petimus, quatenus per vexillum sanctae crucis, tua sacratissima virtus ipsius dexteram divina imbuat arte, atque triumphum ubique conferat iustitiae. Haec quoque illum thorace fidei adamante duriore induit, quae scilicet et ornatum decentissimum et munimentum confert fortissimum. Unde necesse est ut nos pariter cum omni populo Christiano eius amicitiae gratiam optemus: quem Dominus Christus ita protegens custodit ut nullus insidians eum aliquo modo nocere possit, vel famam eius iustissimam aliquo crimine maculare; sed defensor omnipotens, adiutor boni studii eius et bonae voluntatis, constantiam et verae innocentiae formam in eo nobis semper imitabilem proponit, vultque ut nobilissimi Caesaris omnem felicem habeat actum, hincque eius imperium terra scilicet et pelago tutum maneat. Nam gentes, Graecorum dona pretiosissima illi deferunt, similiter et regna Persarum, nec non et caeterae gentes ipsius simul eiusque prolis latus tuendo frequentant, maxime gens Germaniae et populus Francorum (de quibus eius nobilis prosapia originem traxit) in eius laudibus concinnit, vitam illi et prosperitatem continuam exoptans. Exsul quoque quicunque priscis temporibus a sede propria aberravit, eius triumphos amando mox reditum velocem sperat, quia sceptra tenendo fidei verbum spargit ubique, donec populum suum a vetusto scelerum usu purget, qui iuvante Christo firmiter fidei catholicae iura tenebit: ne frustra verbi iacula proferat, sed sint arma potentia Deo in omne opus bonum, et Christi fide roborata carnis proterviam doment. O quam solidus fide et stabilis in Christiana religione manet, qui oves sibi commendatas diligenter omni hora custodit, et pensum Dominici servitii cultumque divinum strenue ab omnibus sibi obtemperantibus expetit, dum superni regis vexillum cunctis venerandum esse ostendit, et ad praedicandum Christi Evangelium ubique doctores suos dirigit, qui duricordes sermonibus suis molliant, et ad percipiendum bonum odorem virtutum divina gratia opitulante producant, ut luxus saeculi spernant, et in Christo spem collocantes ipsius passionibus communicare appetant. Ecce tibi, o imperator clementissime atque sanctissime, praesens offero munus omni devotione subiectus, qui terribilis exstas adversariis, inimicorum terga persequens, et placidus es devotis, clementer conversis veniam tribuens. Omnis gens, omnis natio tuam voluntatem facere expetit; nosque tui miseri famuli clementiam tuam pronis obsequiis adire optamus, eiusque votis obtemperare in omnibus desideramus. Nam libellum, quem in honorem sanctae crucis dudum prosa metroque composui, nunc tuae serenitati offero supplex, deprecans, ut qui scuto fidei, lorica iustitiae et galea salutis decenter es ornatus, nos sub tua defensione Christo militantes munire digneris, atque ad portum salutis aeternae in augmentum praemiorum tuorum Domini adiuvante perducere. |
| 2 | Continet autem praesens imago serenissimi imperatoris Ludovici quindecim versus metro dactylico tetrametro conscriptos hoc modo: |
| 3 | Hiesu Christe, tuum vertice signum |
| 4 | Augusto galeam conferat almam, |
| 5 | Invictam et faciat optima dextram. |
| 6 | Virtus, Iesu, tua detque triumphum, |
| 7 | Iusto iustitiae induat, atque |
| 8 | Lorica semper placitum amicum. |
| 9 | Quam nullus iaculo proterat hostis, |
| 10 | Sed firmum maneat Caesaris omne |
| 11 | Ac tuum imperium omne per aevum. |
| 12 | Sicque eius sobolis laeta propago |
| 13 | Succedens maneat sceptra tenendo, |
| 14 | Donec saecla sua iura tenebunt, |
| 15 | Et terrae solidus permanet orbis, |
| 16 | Christe, dum memoret nomen ubique, |
| 17 | Et verbum Domini praedicet ultro. |
| 18 | In circulo autem qui caput cingit duo versus adonici metri continentur isti: |
| 19 | Tu, Hludovicum, |
| 20 | Christe, corona. |
| 21 | Crux vero quam dextera gestat, hos tenet versus metri Asclepiadii: |
| 22 | In cruce, Christe, tua victoria vera salusque |
| 23 | Omnia rite regis. |
| 24 | Scutum vero quod sinistra tenet, elegiaco metro conscriptum est hoc modo: |
| 25 | Nam scutum fidei depellit tela nefanda, |
| 26 | Protegit Augustum clara tropaea parans |
| 27 | Devotum pectus divino munere fretum |
| 28 | Illaesum semper castra inimica fugat. |