monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, pr., COMMENDATIO PAPAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 0, DE IMAGINE CAESARIS.

1 Rex regum Dominus, mundum ditione gubernans,
2 Imperii ac sceptrum regnans qui iure perenni
3 Immortale tenes, cum crimina multa parentum
4 Laxasti in cruce, iustitiae cum frena locaras:
5 Omnibus ergo tuis servis, super astra beatam
6 Sperare hinc vitam Hiesu cito, Christe, dedisti:
7 Doni quae est modo, Christe, Deus Patrisque tuique:
8 Nunc nomen id rite tuum iam cuncta stupebant
9 Saecula, dudum en vertice quod gestatur amica
10 Summi Christocolae, duce signat rite gerendum hoc,
11 Per iustamque thronum avido quod tollere legem
12 Atque decet, totum Augustus nutu excolat orbem.
13 Nam hoc fenus tanto girando cardine prodit,
14 Orbs sciat ut galeam consultu Caesaris oret,
15 Augusto pure feret almam hinc laude coronam.
16 Nam optima dextram virtus divina paret arte,
17 Stips, Hiesu, tua detque triumphum, poscimus omnes
18 Iam almum iusto iustitiae quod regnet ubique,
19 Haec silice induat atque ligatu giret amico,
20 Dum affert lorica placitum sic ipsa paratum,
21 Optemus nos semper amicum, quem pie Christus
22 Re tutatur, quam nullus iaculo premit, ast fur
23 Fas, vel in illo proterat hostis crimine diro
24 Defensor artis sed firmum monstrat amandum
25 Ius ornatu laneat Caesaris obtinet haustum.
26 Omen fitque omne, ac tutum imperium manet orbe.
27 En regna Graium omne per aevum munera donant,
28 Et Persa dat, sicque eius sobolis latus ambit.
29 Gens plebs laeta propago succinam pie donat
30 Musam iuvat edens maneat, scit scutum et amare
31 Spem exsul sceptra tenendo, dum fidei dat ubique
32 Rem haustu donec saecla sua depellit ab arte,
33 Quae formose iura tenebunt tela nefas sint,
34 Et sedare qui et terrae solidanda proterviam,
35 Quam est solidus permane tegit Augustus ovile,
36 Transformat orbis Christi cum clara tributa,
37 Iure colendi dum memor aeque trophaea parans dat,
38 Quae hoc sint nomen ubique means devotum ab ore
39 Nempe tonat, urgetque probe pectus diu amari,
40 Sit tremor estque bonae divino munere famae,
41 Proficit inde orbe madidum fretum illicitaque
42 Sic abicit portum, cruce dat Iesum sequiturque
43 Hunc tibi enim indo datum, o semper castusque piusque
44 Caesar, large modo visu tu castra inimici ast
45 Terres spemque timor altus inimica fugans dat,
46 Tu pius et gratus nimium pronum rogat haec gens
47 Ad veniam ire animus nobis ad iussa parentis:
48 Conscripsi dudum nam Christi laude libellum
49 Versibus et prosa, tibi quem nunc, induperator,
50 Offero, sancte, libens, cuius praecedit imago
51 Stans armata fide victorem monstrat ubique.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, pr., COMMENDATIO PAPAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3