Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 0, COMMENDATIO PAPAE.
| 1 | Pontificem summum, salvator Christe, tuere, |
| 2 | Et salvum nobis pastorem in saecula serva: |
| 3 | Praesul ut eximius sit rite Gregorius almae, |
| 4 | Ecclesiae custos, doctorque fidelis in aula.
|
| 5 | Sedis apostolicae princeps, lux aurea Romae, |
| 6 | Et decus et doctor plebis, et almus amor. |
| 7 | Tu caput Ecclesiae es, primus patriarcha per orbem, |
| 8 | Praeclarus meritis et pietate potens. |
| 9 | Sal terrae, mundi lux, atque urbs inclyta Christi, |
| 10 | Perpetuae praebens lucis iter populo. |
| 11 | Vestra valet coelum reserare et claudere lingua |
| 12 | In terra positus claviger aethereus. |
| 13 | Tu renovator ades patriae, spes, rector honorque. |
| 14 | Dulcis amor cunctis, dignus amore Dei. |
| 15 | Tempora sunt huius vitae nunc plena periclis: |
| 16 | Bella movent gentes, hostis ubique furit; |
| 17 | Unde opus est valde tua quod protectio fortis |
| 18 | Succurrat miseris, quos inimicus odit. |
| 19 | Eripe, sancte, piis monitis precibusque sacratis |
| 20 | Commissum tibimet, pastor, ab hoste gregem. |
| 21 | Ut tua laus maneat, merces et gloria semper, |
| 22 | Cum Christo in coelis regna beata tenens, |
| 23 | Principi apostolico Petro coniunctus in aevum, |
| 24 | In terris vicem cuius et ipse geris. |
| 25 | Praesul amate Deo, te, papa Gregorius, oro, |
| 26 | Intra oves proprias me ut miserum numeres. |
| 27 | Sisque tui famuli protector verus, et ipsum |
| 28 | Aeterno Domino restituas precibus, |
| 29 | Qui se totum offert, parva haec et dona ministrat, |
| 30 | Commendans tibimet seque suaque simul. |
| 31 | Per te ut alma crucis laus nunc acceptior exstet |
| 32 | Principi apostolico munera missa Petro: |
| 33 | Quae Christi ad laudem conscripta est tempore prisco |
| 34 | Ludere dum libuit carmine versifico. |
| 35 | Credo quidem memet per te conquirere posse |
| 36 | Vitam quam nequeo per propria merita. |
| 37 | Te Deus aeternus, mundi mitissimus auctor, |
| 38 | Tempore longaevo protegat atque regat, |
| 39 | Ut valeas, vigeas sanus, et prospera captes |
| 40 | Hic et in aeternum regna superna metas. |
| 41 | Te vigilem servet qui non dormitat in aevum, |
| 42 | Nominis atque tui restituat meritum. |
| 43 | Ut vigilet cautus pastor, Gregorius adsis |
| 44 | Sancte tuis ovibus: papa beate, vale. |