Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 0, INTERCESSIO ALBINI PRO MAURO.
| 1 | Sancte Dei praesul, meritis in saecula vivens, |
| 2 | Causam quam ferimus suscipe mente pia. |
| 3 | Nempe ego cum fueram custos humilisque minister |
| 4 | Istius Ecclesiae, dogmata sacra legens, |
| 5 | Hunc puerum docui divini famine verbi |
| 6 | Ethicae monitis et sophiae studiis. |
| 7 | Ipse quidem Francus genere est, atque incola silvas |
| 8 | Bochoniae, huc missus discere verba Dei: |
| 9 | Abbas namque suus, Fuldensis rector ovilis, |
| 10 | Illum huc direxit ad tua tecta pater, |
| 11 | Quo mecum legeret metri scholasticus artem, |
| 12 | Scripturam et sacram rite pararet ovans. |
| 13 | Ast ubi sex lustra implevit, iam scribere tentans, |
| 14 | Ad Christi laudem hunc edidit arte librum: |
| 15 | Quo typicos numeros, tropicas et rite figuras |
| 16 | Indidit, ut dona panderet alma Dei. |
| 17 | Passio quid Christi mundo conferret honoris, |
| 18 | Qualiter antiquum vinceret et chelydrum: |
| 19 | Quod sic venturum sancti cecinere prophetae, |
| 20 | Ac libri legis grammate rite dabant. |
| 21 | Et quia se meminit nutritum in domate claro |
| 22 | Istius ecce loci hinc tibi dona feret: |
| 23 | Quae licet indigna et sint vilia, tu tamen ipsa |
| 24 | Patronus mitis accipe, quaeso, pie, |
| 25 | Altithrono et redde pignus quod praestitit ipse |
| 26 | Instanter poscens artifici veniam. |
| 27 | Qui quantum potuit, non quantum debitor ipse |
| 28 | Exstitit, ut grates redderet ore Deo: |
| 29 | Crimine pro miseri largas tu funde potenti, |
| 30 | Alme, preces Domino, sicque iuvato tuum, |
| 31 | Qui multa infanda semet egisse fatetur, |
| 32 | Aetas lasciva quanta patrare solet. |
| 33 | Sed spes firma manet, bonitas et magna Tonantis |
| 34 | Ipsum quod salvet omnipotens medicus: |
| 35 | Sanguine qui proprio laxavit debita mundo, |
| 36 | Abluit et fonte crimina multa sacro. |
| 37 | Tantum tu precibus ipsum meritisque sacratis |
| 38 | Commenda Christo, sicque beatus erit, |
| 39 | Praesentem et vitam peragat sospesque futurae |
| 40 | Servetur patriae, protege, sancte, tuos. |