Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXXXIX De luna Dominicae Paschae.
| 1 | DISC. De ultimo tramite decennovennalis circuli nunc, ni fallor, ordo exposcit ut dicas. MAG. Ultima sane memorati circuli meta panduntur lunae Dominici Paschae, propter variantem eiusdem Dominici occursum, septem dierum ambitu inclusae, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam. Qui pro certo dies creberrima legis sunt adnotatione praefixi, dicente Domino: Primo mense, quarta decima die mensis, comedetis azyma usque ad diem vicesimum primum eiusdem mensis ad vesperam. Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris. Cuius primi mensis septemque eius dierum azymorum nunc regula talis est, ut quae post aequinoctium quinta decima luna occurrit, primi mensis intelligatur. Et haec quocunque septem dierum, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam, primum Dominicum acceperit. Paschalis festi gaudiis aptum porrigat. CAPUT XC Argumentum ad ipsam lunam inveniendam. |
| 2 | Si vis agnoscere quota luna festivitas Paschae occurrat, si in Martio mense Pascha celebretur, computa menses a Septembrio, hoc est, ab initio anni secundum Aegyptios, quorum rationem hic sequitur Dionysius, usque ad Februarium, hoc est, usque ad finem anni secundum antiquos Romanos sex menses sunt. His semper adiice duos regulares. Fiunt octo. Adde epactas, id est, adiectiones lunares. Verbi gratia: anno futuro quarta decima indictione, XIV, fiunt viginti duo; adde et dies mensis Martii usque in Dominicum Paschae, quod fit nono Kal. Aprilis, fiunt simul quadraginta sex; tolle triginta, remanent sexdecim: sexta decima luna erit in Pascha, id est, nono Kal. Aprilis, quando resurrectio Domini celebratur. Si autem velis intelligere quota luna est in Pascha, quandocunque in Aprili mense celebratur, computa menses a Septembre usque ad Martium; quia, ut alii opinantur, quandocunque in Aprili Pascha celebratur, Martius finis anni est. Quando autem in Martio Pascha invenitur, tunc Martius primus mensis dicitur. A Septembre ergo usque ad Martium septem menses sunt; his adde semper regulares duos, fiunt octo: adde epactas lunares cuiuslibet praesentis anni, verbi gratia, ut in hoc anno sunt tres, fiunt duodecim; adde et dies mensis Aprilis qui sint usque in Pascha, hoc est sexto Idus Aprilis; fiunt simul viginti: vicesima luna fuit hoc anno in die resurrectionis Domini. CAPUT XCI. Item aliud argumentum. |
| 3 | Notandum autem quod omnis paschalis luna, culuscunque aetatis est, si detrahis ab ea duodecim, fiet tibi aetas lunae quae fit in initio Quadragesimae. Verbi gratia: si quinta decima luna est paschalis, tolle de quindecim duodecim, et remanent tres: tertia est luna in initio Quadragesimae eo anno quo quinta decima est luna die Dominica Paschae, et caetera similiter. CAPUT XCII. Quid distet inter Pascha et Azyma. |
| 4 | DISC. Verum quia de utriusque Paschae ratione, et illius scilicet quod secundum legem quartam decimam lunam proxima Dominica in memoriam resurrectionis Domini colatur, satis mihi fecisti, peto ut quid inter Pascha et Azyma distet edicas. Leguntur haec saepius in illis locis ubi de Paschae primum observatione dispositum est. MAG. Ergo iuxta legis Scripturam alia Paschae, alia solemnitas est azymorum. Una quippe dies Paschae, id est transitus, est, quarta decima videlicet primi mensis; in qua vesperascente agnus immolari iussus est, et mox sequente nocte transivit Dominus Aegyptiorum primogenita percutiens, et signatas agni sanguine domes filiorum Israel liberans. Sequentes vero dies septem, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam mensis eiusdem, Azymorum proprie vocantur, sicut libri testantur legis. Et Iosephus scribit in libro Antiquitatum quarto decimo ita dicens: «Quarta decima luna primi mensis agnus immolatur. Quinta decima autem succedit festivitas Azymorum, quae septem diebus celebratur. Secunda vero Azymorum die, quae est sexta et decima, frugum primitias quas metunt offerunt.» Quem legalium morem sacrorum etiam nunc Ecclesiae consuetudo non ignobiliter imitatur, unam videlicet noctem transitus Dominici, id est, resurrectionis eius a mortuis, qua impios triumphando, fideles salvare dignatus est, principaliter observans in cuius exortu sanguis ipsius, videlicet agni immaculati, populus eius fonte regenerationis ablutum mundat ab omni peccato, ac deinde alios septem dies in memoriam eiusdem Dominicae resurrectionis congrua festivitate subiungens. Verum quia ipsa quoque dies Paschae a fermento castigari praecipitur, haec Evangelii Scriptura aliquando primum Azymorum cognominat. Et primo, inquiens, die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? Item diem quintam decimam mensis primi, a qua septem dies Azymorum inchoant, propter viciniam Paschae, nomine vocat illius, cum dicit: sed manducarent Pascha. Non quia legi contraria est evangelica Scriptura, sed quia sacramentum quod decebat, hoc nobis societate vocabulorum vivacius inculcare curavit. Salva enim subtiliori discussione possumus intelligere quod mystica Paschae solemnia singuli nostrum in die baptismatis egerint, spiritalem videlicet exterminatorem signo pretiosi sanguinis evadendo, spiritales transeundo tenebras. Toto autem vitae proficientes tempore, quod deinceps in hac peregrinatione gerimus, septem dies Azymorum celebremus, quibus, sicut Apostolus edocet, non in fermento malitiae et nequi tiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulari debemus. Et quia nos in baptismo, ut de potestate Satanae in partem sortis sanctorum transire queamus, sinceritatem et veritatem tenere necesse est, itemque toto nostrae peregrinationis tempore, quod septenario dierum numero volvitur, quotidiano profectu ad meliora transire praecipimur, quasi et in Pascha azymis vesci et in diebus Azymorum Pascha spiritaliter agere cognoscimur. CAPUT XCIII. De mystica significatione Paschae. |
| 5 | DISC. Quia de mysterio Paschae aliqua dixisti, peto ut si aliqua adhuc supersint dicas. MAG. Sunt utique. Quia Aurelius Augustinus in epistola de Pascha ad Ianuarium plura hinc retulit; quae tamen hic tantummodo commemorasse, non pleniter posuisse, propter brevitatem nostrae disputationis censemus. Primum, quod post aequinoctium, id est, post victoriam lucis de umbra noctis, Pascha celebratur, significat quod post victoriam Christi de morte, Pascha rite celebramus. In mense novorum, id est, in novitate vitae, et in spem immortalitatis et resurrectionis nostrae. In plenilunio, vel post plenilunium, id est, in plenitudine fidei vel sensus, et post agnitionem gratiae vel mysteriorum Dei. In tertia hebdomada eiusdem mensis, hoc est, in tertio tempore huius saeculi, id est, post patriarchas ante legem, post prophetas sub lege, in initio gratiae et Novi Testamenti Christi triumphum, qui tertia die resurrexit a mortuis, veneramur. Quod autem tunc Pascha rite colitur cum globus lunae lucem de inferioribus ad superiora traxerit, significat nos debere omnem nostrae mentis intentionem ab ambitione visibilium ad invisibilium amorem vertere, Christumque non in terra adhuc praeliantem, sed in coelis iam regnantem inspicere. Quod in die Dominica sanctum Pascha celebramus, in qua primum lux creata est, Christus quoque resurrexit, et quae nostram resurrectionem praefigurat, admonet nos per lucem fidei et bonorum operum quotidie passionibus Christi communicantes gloriam cum eo tenendam desiderare coelestem. Quod ergo septem diebus hanc sanctissimam colimus solemnitatem, Spiritus sancti gratiam significat totam Ecclesiam illustrasse catholicam. Quae gratia post resurrectionem Christi manifeste apostolis et caeteris collata est fidelibus. Haec nos breviter commemorasse sufficiat. Caeterum qui plenius vult nosse, legat praedictam epistolam, et ibi inveniet. CAPUT XCIV. De circulo magno paschali. |
| 6 | Circulus Paschae magnus est qui, multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo, quingentis triginta duobus conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octeni, seu vicies octies deni ac noveni multiplicentur, quingentorum triginta duorum numerum complent. Unde fit ut idem circulus magnus decennovennales lunae circulos viginti octo, solis autem, qui vicenis octenisque consummari solent annis, decem et novem habeat circulos, bissextos decies novies septenos, id est, centum triginta tres, menses solares vicies octies ducentos viginti et octo, id est, sex millia trecentos octoginta quatuor, menses autem lunares vicies octies ducentos triginta quinque, id est, VI DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies, VIDCCCCXXXV, id est, CXCIV CLXXX, appositis autem bissextis, CXCIV CCCXVII, qui ubi memoratum ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in seipsum revolutus, cuncta quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem quo praeterierant semper tenore restaurat. Tantum anni Dominicae incarnationis suo certe tramite proficiant in maius, et indictiones quoque ferantur in ordine, nil siderum cursum atque ideo nil paschalis calculi ordinem movent. CAPUT XCV. De saeculis. |
| 7 | DISC. Quia de temporum particulis et computi ratione pleniter, quantum brevitas dialogi nostri sinebat, exposuisti, superest ut de saeculo, quod post annum in serie temporum posuisti, breviter dicas. MAG. Saecula generationibus constant. Et inde saecula dicuntur quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis, alii succedunt. Hunc quidam quinquagesimum annum dicunt, quem Hebraei iubilaeum vocant. Ob hanc causam et ille Hebraeus qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertonsa aut servitio subiugatus servire iubetur in saeculum, hoc est, usque ad annum quinquagesimum. Aliquando tamen saeculum in propheticis libris pro aeterno positum reperimus, sicut est illud Psalmistae: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius, et laudatio eius manet in saeculum saeculi. CAPUT XCVI. De aetatibus. |
| 8 | DISC. Nunc iam libellum nostrae disputationis claudens, unde dicatur aetas profer, et quid significet, et quid in se contineat, ut ita solvaris tandem a meae interrogationis stimulo et tuae responsionis debito. MAG. Faciam. Et utinam sic saltim ab importunitate tua quiescas, et feriatum stylum per aliquod tempus me habere permittas. Aetas plerumque dicitur et pro uno anno, ut in annalibus, et pro septem, ut hominis, et pro centum, et pro quovis tempore. Unde et aetas dicitur tempus quod de multis saeculis instruitur. Et dicta aetas quasi aevitas, id est, similitudo aevi. Nam aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur. Quod Graeci vocant aeonas, quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Unde et apud Latinos derivatum hoc nomen est. Aetas autem proprie duobus modis dicitur: aut enim hominis vitae temporalis significat articulos, sicut est infantia, iuventus, senectus; aut mundi cursum, ut sint sex aetates famosissimae, quas libri tractatorum saepius memorant. Sed quia de utraque aetate iam aliqua praelibavimus, deinceps simul de utrisque dicemus. |
| 9 | I. Prima est ergo mundi huius aetas ab Adam usque ad Noe, continens annos iuxta Hebraicam veritatem mille sexcentos quinquaginta sex, iuxta Septuaginta Interpretes II CCXLII. Generationes iuxta utramque editionem numero decem. Quae universali est deleta diluvio. |
| 10 | Sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem, quotus quisque est qui suam recordetur infantiam. |
| 11 | II. Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes, iuxta Hebraicam auctoritatem complexa decem, annos autem ducentos nonaginta duos, iuxta Septuaginta Interpretes anni mille septuaginta duo, generationes vero undecim. |
| 12 | Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei. Et ideo in lingua inventa est Hebraea, id est, a pueritia. Namque homo incipit nosse loqui post infantiam quae hinc appellata est quod fari non potest. |
| 13 | III. Tertia ab Abraham usque David, generationes iuxta utramque auctoritatem quatuordecim, annos autem DCCCCXLII complectens. |
| 14 | Haec velut quaedam adolescentia fuit populo Dei, a qua aetate incipit homo posse generare. Propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est quando mutatum nomen accepit. |
| 15 | IV. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens iuxta Hebraicam veritatem quadringentos septuaginta tres, iuxta Septuaginta translationem duodecim amplius, generationes iuxta utrosque codices decem et septem, quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia quatuordecim ponit, a qua, velut iuvenili aetate, in populo Dei regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno. |
| 16 | V. Quinta, quasi senilis aetas, a transmigratione Babylonis usque adventum Domini Salvatoris in carnem, generationibus et ipsa quatuordecim, porro annis quingentis octoginta novem extenta; in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. |
| 17 | VI. Sexta, quae nunc agitur, aetas, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte consumenda. |
| 18 | Has aerumnosas plenasque laboribus mundi aetates quique felici morte vicerunt. |
| 19 | VII. Septima iam sabbati perennis aetate suscepti. |
| 20 | VIII. Octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant. Ad quam nos feliciter sua gratia pervenire ipse concedat qui cuncta tempora creaverat, et aeternitate semper manet perenni, trinus et unus omnipotens Deus, qui est benedictus in saecula. Amen. |