monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 21 > 46 > 16 > 15 > 112 > 53 > 100 > 17 > 14 > 103 > 29 > 27 > 25 > 57 > 47 > 54 > 31 > 12 > 81 > 23 > 52 > 69 > 35 > 56 > 26 > 44 > 75 > 40 > 13 > 48 > 19 > 39 > 88
Hrabanus Maurus, De Computo, LXXXVII Opinio diversorum ubi primum sit Dominica dies resurrectionis Domini celebrata. <<<     >>> LXXXIX De luna Dominicae Paschae.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXXXVIII Argumentum ad inveniendum diem Dominicam Paschae.

1 DISC. Nunquid est aliquod de Dominica Paschae argumentum, sicut et de quarta decima luna esse ostendisti? MAG. Illud pro argumento ponunt, quia quot dies ante pridie Idus Aprilis habueris Pascha, tot diebus ante Kalendas Martias habebis initium Quadragesimae. Et quot dies post pridie Idus Aprilis habueris Pascha, tot idem diebus Kalendas Martias habebis initium Quadragesimae. Et si pridie idus Aprilis Pascha habueris, Kalendis Martiis initium Quadragesimae habebis. Quot dies ante Kal. Aprilis habueris Pascha, tantos dies ante duodecimum Kal. Martias habebis initium Quadragesimae. Et quot dies post Kalendas Aprilis habueris Pascha, tot diebus post duodecimam Kalendas Martias habebis initium Quadragesimae. DISC. In quot diebus evenit nobis Pascha celebrare? MAG. Triginta quatuor vel triginta quinque, id est, ab undecima Kal.April. usque in septimam Kal. Maii. Et hoc in decennovennali cyclo fit propter concordiam epactarum. Isti triginta quinque dies sunt inde quia in CCCLIV dies anni communes progrediuntur, et anni embolismi usque in trecenti LXXXIV, quia in communibus annis ante CCCLIV dies Pascha non licet celebrare, supra vero licet. In embolismo autem anno ante CCCLXXXIV non decet celebrari, supra vero decet. Iste ergo numerus dierum in communibus annis et embolismis in celebratione Paschae observandus est.
Hrabanus Maurus HOME