monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 49 > 60 > 63 > 24 > 5 > 33 > 41 > 53 > 47 > 37 > 87
Hrabanus Maurus, De Computo, LXXXVI De die Dominico Paschae. <<<     >>> LXXXVIII Argumentum ad inveniendum diem Dominicam Paschae.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXXXVII Opinio diversorum ubi primum sit Dominica dies resurrectionis Domini celebrata.

1 DISC. Ubi autem Dominicae resurrectionis dies primum fuerit certum haberi vellem. MAG. Varie autem id refertur. Et quidem, ut supra memoravimus, quidam octavo Kalendarum Aprilium, sed alii sexto, nonnulli quinto Kalendarum earumdem die fuisse asseverant. Ubi notandum quia si octavo Kalendarum memoratarum, ut antiquiores scripsere, resurrectio Domini facta est, quintus profecto circuli decennovennalis tunc agebatur annus habens concurrentes septem et lunam quartam decimam, sicut semper undecimo Kal. Aprilis. Si autem sexto Kal. Aprilis Dominus resurrexit, tertius decimus circuli praefati annus exstitit, quinque habens concurrentes et lunam quartam decimam, ut semper nono Kal. Aprilis. Porro si quinto Kalendarum supra scriptarum resurrectio celebrata est Christi, secundus circuli decennovennalis existens annus concurrentes habebat quatuor et lunam tertiam decimam, sicut semper octavo Kal. Aprilis. Quae cuncta septimae decimae lunae, et in qua die Dominico primo sacrosanctae resurrectionis sunt acta mysteria, cursu panduntur indubio. Tantum diligentissime cavendum ne hanc sexta decima luna, ut quidam, patratam confirmando, non solum inevitabile nostrae calculationis dispendium, sed et gravissimum catholicae fidei incurramus periculum.
Hrabanus Maurus HOME