| 1 | DISC. De nostro ergo Pascha valde desidero ut plenam rationem reddas. Quia taliter, ut reor, quartae decimae lunae antiqui videlicet Iudaeorum Paschae rationem utiliter tenemus si Pascha verum, secundum Apostolum, quod immolatus est Christus, veraciter et congrua religione observemus. MAG. Ita est ut asseris; quia finis legis Christus est ad iustitiam omni credenti. Septimo ergo decennovennalis circuli titulo dies Paschae Dominicus comprehenditur, qui de Dominica nostri Salvatoris resurrectione a mortuis exordium cepit. Nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus sit observari praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, ut mense primo, ut tertia eius septimana, id est, a vespera quartae decimae usque in vesperam, id est terminum vicesimae primae celebretur, quarta in eiusdem observatione regula est nobis tempore Dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis, quartam decimam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed, Dominicum diem, quo ipse Pascha, id est, transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam resurgendo facere dignatus est, exspectantes, in ipso tandem congruae Paschae solemnia celebremus. Quod si quis obiecerit non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertiae in eo septimanae posuisse legiferum, sciat quia etsi aequinoctium nominatim non exprimit, in hoc tamen ipso quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecipit, aequinoctii transcensum plenaria ratione depromit. Quoniam absque ulla dubietate constat eam quae primo transitu aequinoctio plenum suum globum ostenderit, primi mensis existere lunam. Quoties ergo diem Dominicum mox adventare quinta decima luna habemus, nil nostrum tempus paschale a regula dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus eiusdem Paschae solemnia colamus. Quoties vero secundo vel tertio vel quarto vel quinto vel sexto vel septimo abhinc die idem Dominicus occurrerit, nec sic quidem legem aut prophetas solvimus, sed evangelicae potius gratiae sacramenta adimplemus. Quia enim et Salvator noster, sicut Theophilus venerabilis Alexandriae episcopus scribit, quarta decima quidem est luna traditus, hoc est quinta die post sabbatum, quinta decima autem crucifixus, die tertia resurrexit, hoc est, septima decima luna, quae tunc in Dominica die videtur inventa, sicuti ex Evangeliorum observatione comperimus, habemus ergo solatium quo recte facere Pascha possimus, etiamsi dilatio fuerit consecuta, propter incurrentem necessitatem, ut si quarta decima primi mensis in sabbato evenerit luna, aut si in aliis ante sabbatum diebus septimanae sequentis acciderit, sine dubitatione Pascha celebremus; si vero in Dominicam inciderit, omnino in septimanam sequentem differamus propter eas quas testamur causas. Primum quidem ne tertia decima luna inventa in sabbati die solvamus ieiunium, quod consequens non est, quod nec ipsa lex praecepit, maxime cum et lumen ipsius lunae imperfectum adhuc in proprio globo esse videatur. Deinde ne Dominica die luna quarta decima constituta ieiunare cogamur, indecentem rem illicitamque facientes. Hoc enim Manichaeorum recte consuetudo possedit. Quoniam igitur nec quarta decima luna veniente in Dominicum diem ieiunare debemus, neque consequens est ut si in sabbati die tertia decima eveniat, solvamus ieiunium, necessario asserimus hoc in septimanam sequentem debere differri, sicut paulo superius comprehendi, non tamen ex hac dilatione praevaricatione aliqua circa paschalem calculum perpetrata. Quemadmodum enim decimus numerus complectitur primum, sic et quoties quarta decima luna in Dominicum incurrerit diem, eo quod in eo ieiunare non liceat, in proximam septimanam differri necesse est diem Paschae, Nulla enim ex hoc imminutio fieri Paschae videtur, quia ipsi sequentes dies complectuntur et reliquos. |