monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 85
Hrabanus Maurus, De Computo, LXXXIV Item de eadem re argumentum versibus comprehensum. <<<     >>> LXXXVI De die Dominico Paschae.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXXXV Argumentum ad inveniendum initium primi mensis.

1 DISC. Si aliquod adhuc restet argumentum de termino paschali, ne te, rogo, taedeat edicere. MAG. Est ergo de inchoatione primi mensis tale argumentum. Si enim velis agnoscere initium primi mensis, hoc est, ubi principium sit lunae paschalis, scias eodem anno de quo inquiris quot epactae sint in Kalendis Ianuariis; et quota luna fuerit, tot dies in Martio mense a fine retro subtrahas. Et ubi deveneris, ibi initium primi mensis invenies; exceptis tribus embolismis, id est, in novissimo embolismo ogdoadis, et primo embolismo hendecadis, et novissimo embolismo hendecadis. In novissimo enim embolismo ogdoadis initium primi mensis in Nonis Aprilis invenitur. In primo autem hendecadae, in quarto Non. Aprilis invenitur. In ultimo vero embolismo hendecadis, in secundo Non. Aprilis principium primi mensis invenietur. Haec observatio nunquam fallit.
Hrabanus Maurus HOME