| 1 | Sicut regulatur Dominica dies festi paschalis ad quartam decimam lunam primi mensis, ita initium Quadragesimae regulatur et observatur secundum lunam mensis Martii. Quaecunque enim Dominica secuta fuerit quartam decimam lunam primi mensis, sine dubio paschalis festi erit. Ita et quaecunque Dominica assecuta fuerit secundam lunam mensis Martii, initium erit Quadragesimae. Et sicut quarta decima luna paschalis habet decem et novem dies inter duos menses solis per decem et novem annos, qui dicuntur termini paschales, hoc est, Non. Aprilis, VIII Kal. Aprilis, et reliqua, sic etiam accensio lunae primi mensis per decem et novem dies solis discurret; qui sunt decima Kal. Aprilis, quarto Id. Martii, et reliqua. Tot etiam terminos per decem et novem dies mensis habet secunda luna Martii mensis, a qua regulatur initium Quadragesimae, hoc est, octavo Kal. Martii, tertio Id. Februarii, et reliqua. Et secundum ordinem quo scripti sunt termini paschales decem et novem, sic et termini accensionis lunae primi mensis decem et novem et termini secundae lunae decem et novem sibi invicem respondent et conveniunt et in luna et in feria et in regularibus. Sicut enim luna paschalis habet decem et novem regulares, qui simul et concurrentes cuiuslibet anni praesentis coniuncti demonstrant diem septimanae in quarta decima luna paschali, ita idem regulares terminis initii superpositi et concurrentes praesentis cuiuslibet anni demonstrant diem septimanae in secunda luna initio Quadragesimae. Notandum tamen quod quadragesimalis terminus, quando ante sextum Kal. Martias fuerit, et bissextus eodem anno evenerit, non observat praescripta loca terminorum, propter bissextum in luna, quem februario addi debere diximus. Et ob hoc in sequentem diem tranferendus est, ut concordet cum termino paschali in feria. Verbi gratia: in praesenti anno terminus Quadragesimae, qui conscriptus est in undecimo Kal. Martias, translatus est in Kal. Martias propter bissextum, quem in luna mensis Februarii duodecimo Kal. Martias inseruimus. Hos autem terminos quadragesimales, et accensionem lunae primi mensis, et terminos paschales, et eorum regulares, et terminos rogationum, qui sunt in vicesima prima luna mensis Maii, et ad aetatem lunae in tempore letaniorum et ascensionis Domini inveniendam; promptissimi existunt. Haec tamen omnia subiecta descriptio demonstrat congruentissime per illas columellas. |